Quantum redactiones paginae "Atella (urbs antiqua)" differant

Summarium vacuum
 
Atella iocosis scurrilibusque fabulis ex tempore factis innotuit, quae [[fabula Atellana|Atellanae]] dicuntur. Quod oblectamentum loci vim habuit non mediocrem ad formandum theatrum Romanum, sicut comoedias [[Plautus|Plutinas]].
 
== De situ ==
Ruinae murorum Atellae etiam nunc conspici possunt in regione, quae oppidis quattuor circumdatur: [[Subcivius|Subcivio]] in septentrionali parte, [[Horta (Campania)|Horta]] in orientali, Villa Sancti Elpidii in occidentali, [[Fracta Pictula]] in austro-orientali plaga.<ref>Libertini 1999: 58. Vide etiam imagines 20, 29A, 20B in pp. 60-62.</ref> In hac regione reperta sunt sepulcra, ruinae [[balneum|balnei] magni, multaque fictilia (''terracotta'').<ref>Johannowsky 1976.</ref>
 
== De rebus gestis ==
Regio Atellae iam [[aetas ferrea|aetate ferrea]] habitata est, sed mentio Atellae nominis non ante secundum bellum Punicum facta est. Attamen moris est ita putare, inter Atellam et [[Capua]]m fati quandam communionem fuisse: itaque, anno [[343 a.C.n.]], Capuà a Romanis auxilium petente contra [[Samnium|Samnites]], Atellam quoque Capuae petenti se iunxisse.
 
 
== Ecclesia Catholica Romana ==
== Bibliographia ==
* Bencivenga-Trillmich, Clara (1984) Risultati delle più recenti indagini archeologiche nell'area dell'antica Atella. ''Rendiconti della Accademia di Archeologia, Lettere e Belle Arti'' 59: 3-25.
* Johannowsky, W. (1976) [http://www.perseus.tufts.edu/hopper/text?doc=Perseus%3Atext%3A1999.04.0006%3Aentry%3Datella Atella], ''The Princeton encyclopedia of classical sites,'' ediderunt Richard Stillwell; William L. MacDonald; Marian Holland McAlister. Princeton University Press.
* Libertini, Giacinto (1999) ''Persistenza di luoghi e toponimi nelle terre delle antiche città di Atella e Acerrae''. Istituto di Studi atellani.
* Muro, Vincenzo de (1985) ''Atella, antica città della Campania.'' Adriano Gallina.
 
13 561

recensiones