Quantum redactiones paginae "Motus Neoburbonius" differant

m
Summarium vacuum
m (Vide disputationem)
m
'''Motus Neo-Burbonius''' ([[Lingua Italiana|Italiane]] ''Movimento Neoborbonico''), qui nomine sollemni "societatis ad culturam neo-Burboniam" proclamatus est,<ref>Nomen "Associazione culturale Neoborbonica" [http://www.neoborbonici.it/portal/ sub capite huius paginae] etiamnunc celatur</ref> cuius sodales simpliciter "neo-Burbonii" nuncupari solent, [[Neapolis|Neapoli]] anno [[1993]] natus est. Rescribere seu corrigere volunt historiam [[Unificatio Italiae|unificationis Italiae]] praecipue anno 1860 actae, qua finis [[Regnum Utriusque Siciliae|regno Utriusque Siciliae]] (a familia [[Gens Burbonia|Burbonia]] recto) facta est. Nostris diebus motus Neo-Burbonius ab [[Ianuarius De Crescenzo|Ianuario De Crescenzo]] historico tabularioque ducitur.
 
Die [[7 Septembris]] anni [[1993]] (eodem die quo anno [[1860]] [[Iosephus Garibaldi|Iosephi Garibaldi]] in [[Neapolis|Neapolim]] intraverat) anniversarium neo-Burboniis nefastum {{Creanda|it|Borgo Marinari|Burgus Marinariorum|Burgi Marinariorum}} in vico commemoratum est sub moeniis [[Castellum Ovi|Castelli Ovi]] in insula [[Megaris (insula)|Megaride]] [[Neapolis|Neapolitana]]. Societas ad culturam neo-Burboniam fovendam, ex hoc conventu orta, mense Novembri 1993 media urbe Neapoli rite constituta est.<ref>"[http://www.neoborbonici.it/portal/index.php?option=com_content&task=view&id=176&Itemid=115 Movimento Neoborbonico: Storia del movimento: 1993]"</ref> Laborat ut memoria illorum Italorum, qui contra abruptionem regni Utriusque Siciliae unificationemque Italicam militantes interfecti sint, restituatur, ut provinciarum meridionalium hodiernarum paupertas corrigatur (quae ad surreptionem divitiarum Burboniarum attribui suadent, in [[regnum Sardiniae]], id est [[Pedemontium]], ablatae), etiam ut familia Burbonia in dominium suum redeat.<ref>[[#Bucher (2016)]]; [[#Marzana (2016)]]; [[#Mastropaolo (2017)]]</ref>
 
== Notae ==