Quantum redactiones paginae "411 a.C.n." differant

Content deleted Content added
m ~
Linea 2:
 
== Eventa ==
*[[Bellum Peloponnesiacum]]: magna Peloponnesiorum classis in insulam[[insula]]m ex improviso adpulsa [[Rhodus|Rhodiis]] persuasit ut ab Atheniensibus deficerent. Lacedaemoniis suspectus [[Alcibiades]] ad [[Satrapes|satrapam]] [[Tissaphernes|Tissaphernem]] confugit cui suadebat ne potentiam Lacedaemoniorum nimis augeri sineret sed potius bellum inter civitates Graecas traheret a se ipsis detrimenta capturas. Simul enim reditum in patriam parabat atque nuntios ad duces classis in insulam [[Samus|Samum]] mittebat de [[Democratia|democratia]] Athenis abolenda atque [[Oligarchia|oligarchia]] instituenda. Coniurati rerum potiti consilium [[quadringenti (Athenae antiquae)|quadringentorum hominum]] instituerunt qui de omnibus rebus decernerentː numerus civium quibus de rebus publicis, cum quidem a quadringentis consulebantur, sententiam ferre licebat ad quinque milia redactus est. Simul adversarios terrore ad silentium cogebant. Et in civitatibus Atheniensibus subiectis similia instituta imponebant nec tamen defectiones cessabant ut [[Abydus (Hellespontus)|Abydi]] in [[Hellespontus|Hellesponto]] et insulae [[Thasos|Thasi]]. Oligarchae indutias a rege [[Agis II|Agide]] petebant sed iam apud classem in insula [[Samus|Samo]] seditio democratica conflabatur. Milites enim sibi novos [[Strategus|strategos]] elegerunt et Alcibiadem revocarunt quem statim strategum fecerunt. Mox et Athenis dissensionibus inter oligarchas coortis necnon seditione hoplitarum imperium quadringentis abrogarunt e quibus nonnulli ad hostes confugere et patriam prodere non dubitaverunt. Interim et [[Byzantium|Byzantii]] ab Athenis defecerant et Lacedaemonii victa [[Piraeus|Piraeensi]] classi civilibus seditionibus turbata totam [[Euboea|Euboaeam]] ab ipsis incolis arcessiti occupaverunt praeter unam [[Oreus|Oreum]] quae a colonis Atticis incolebatur. Samensis classis ad praesens Athenis saluti fuit quae Thrasybulo Thrasylloque ducibus Lacedaemonios in Hellesponto vicit.
 
== Nati ==