Quantum redactiones paginae "411 a.C.n." differant
Content deleted Content added
Linea 2:
== Eventa ==
*[[Bellum Peloponnesiacum]]: magna Peloponnesiorum classis in insulam ex improviso adpulsa [[Rhodus|Rhodiis]] persuasit ut ab Atheniensibus deficerent. Lacedaemoniis suspectus [[Alcibiades]] ad [[Satrapes|satrapam]] [[Tissaphernes|Tissaphernem]] confugit cui suadebat ne potentiam Lacedaemoniorum nimis augeri sineret sed potius bellum inter civitates Graecas traheret a se ipsis detrimenta capturas. Simul enim reditum in patriam parabat atque nuntios ad duces classis in insulam [[Samus|Samum]] mittebat de [[Democratia|democratia]] Athenis abolenda atque [[Oligarchia|oligarchia]] instituenda. Coniurati rerum potiti consilium [[quadringenti (Athenae antiquae)|quadringentorum hominum]] instituerunt qui de omnibus rebus decernerentː numerus civium quibus de rebus publicis, cum quidem a quadringentis consulebantur, sententiam ferre licebat ad quinque milia redactus est. Simul
== Nati ==
|