Quantum redactiones paginae "Antiphon" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
'''Antiphon''' (Graece Ἀντιφῶν; natus 480 [[Rhamnus|Rhamnuntis]] in pago, mortuus [[Athenae|Athenis]] [[411 a.C.n.]]), Atticus [[Oratio|orator]] fuit, cuius exstant sedecim<ref>Sedecim secundum Pavanetto. Sed tres orationes simplices et quattuor tetralogiae (i.e. 12 orationes) sunt quindecim.</ref> orationes, veterrimae omnium quae ad nos pervenerunt<ref>The Oxford Companion to Classical Literature, p.41</ref><ref>"Antiphon orationem primus omnium scripsit" Quintilianus, ''Institutionis oratoriae'' III, 1, 11</ref>. Harum orationum non amplius quam tres in iudicio recitavit, nam reliquae omnino ficticiae, per tetralogias distributae, exempli gratia compositae sunt<ref>Pavanetto, p.20</ref>. Fertur Thucydidis fuisse magister<ref> Souda: "λέγεται δὲ καὶ Θουκυδίδου γενέσθαι διδάσκαλος" </ref>. Nomen Antiphontis tam commune in [[Attica]] erat ut duodecim Antiphontes ab Hoffmanno in lexico suo numerentur et nesciamus utrum Antiphon Rhamnusius idem sit ac Antiphon sophista annon.
== Vita ==
Antiphon democratiam non probabat et praecipuus instigator rerum novarum anni [[411 a.C.n.]] fuisse a Thucydide dicitur cum quadringenti oligarchiam Athenis instituerunt. Tum ditissimi cives diuturnitate et damnis [[Bellum Peloponnesiacum|belli Peloponnesiaci]] exhausti rerum potiti sunt et quinque milia tantum civium a se delecta de rebus publicis in posterum deliberaturos iusserunt. Illorum novorum institutorum excogitator fuit Antiphon qui iamdiu, si Thucydidi credimus, talia consilia in animo habebat. Rerum gestarum scriptor vim ingenii et facultatem dicendi oratoris praeclare laudavit<ref>[[Historiae (Thucydides)|Historiae]] VIII.68ː68.1ː''ὁ μέντοι ἅπαν τὸ πρᾶγμα ξυνθεὶς ὅτῳ τρόπῳ κατέστη ἐς τοῦτο καὶ ἐκ πλείστου ἐπιμεληθεὶς Ἀντιφῶν ἦν ἀνὴρ Ἀθηναίων τῶν καθ᾽ ἑαυτὸν ἀρετῇ τε οὐδενὸς ὕστερος καὶ κράτιστος ἐνθυμηθῆναι γενόμενος καὶ ἃ γνοίη εἰπεῖν, καὶ ἐς μὲν δῆμον οὐ παριὼν οὐδ᾽ ἐς ἄλλον ἀγῶνα ἑκούσιος οὐδένα, ἀλλ᾽ ὑπόπτως τῷ πλήθει διὰ δόξαν δεινότητος διακείμενος, τοὺς μέντοι ἀγωνιζομένους καὶ ἐν δικαστηρίῳ καὶ ἐν δήμῳ πλεῖστα εἷς ἀνήρ, ὅστις ξυμβουλεύσαιτό τι, δυνάμενος ὠφελεῖν'' </ref>. Contiones et iudicia nisi coactus ipse non adibat sed in adiuvando qui eum consulebant peritissimus habebatur. Pro se tamen dicere coactus cum a populo irato quadringentis eversis capitis accusaretur orationem habuit quam Thucydides praestantissimam inter omnes quas audierat aut legerat iudicabat<ref>[[Historiae (Thucydides)|Historiae]] VIII.6968.2</ref>
 
== Opera <ref>Tituli et argumenta ab editione Didot dempta</ref> ==