Quantum redactiones paginae "Antiphon" differant
Content deleted Content added
→Opera Tituli et argumenta ab editione Didot dempta: titulum correxi: ''ἀμύνασθαι'' pro ''ἀμύνασθα'' |
No edit summary |
||
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Antiphon''' (Graece Ἀντιφῶν; natus 480 [[Rhamnus|Rhamnuntis]] in pago, mortuus [[Athenae|Athenis]] [[411 a.C.n.]]), Atticus [[Oratio|orator]] fuit, cuius exstant sedecim<ref>Sedecim secundum Pavanetto. Sed tres orationes simplices et quattuor tetralogiae (i.e. 12 orationes) sunt quindecim.</ref> orationes, veterrimae omnium quae ad nos pervenerunt<ref>The Oxford Companion to Classical Literature, p.41</ref><ref>"Antiphon orationem primus omnium scripsit" Quintilianus, ''Institutionis oratoriae'' III, 1, 11</ref>. Harum orationum non amplius quam tres in iudicio recitavit, nam reliquae omnino ficticiae, per tetralogias distributae, exempli gratia compositae sunt<ref>Pavanetto, p.20</ref>. Fertur Thucydidis fuisse magister<ref> Souda: "λέγεται δὲ καὶ Θουκυδίδου γενέσθαι διδάσκαλος" </ref>. Nomen Antiphontis tam commune in [[Attica]] erat ut duodecim Antiphontes ab Hoffmanno in lexico suo numerentur et nesciamus utrum Antiphon Rhamnusius idem sit ac Antiphon sophista annon.
== Vita ==
Antiphon democratiam non probabat et praecipuus instigator rerum novarum anni 411 a.C.n. fuisse a Thucydide dicitur cum quadringenti oligarchiam Athenis instituerunt. Tum ditissimi cives diuturnitate et damnis belli exhausti rerum potiti sunt et quinque milia tantum civium a se delecta de rebus publicis in posterum deliberaturos iusserunt. Illorum novorum institutorum excogitator fuit Antiphon qui iamdiu si Thucydidi credimus talia consilia in animo habebat. Rerum gestarum scriptor vim ingenii et facultatem dicendi eius praeclare laudavit<ref>[[Historiae (Thucydides)|Historiae]] VIII.68</ref>.
== Opera <ref>Tituli et argumenta ab editione Didot dempta</ref> ==
* '''Φαρμακείας κατὰ τῆς μητρυιᾶς''' (Necis veneficio patratae accusatio in novercam)
|