Quantum redactiones paginae "Asphodelus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 31:
[[Plinius]] in ''[[Naturalis historia (Plinius)|Naturali historia]]'' haec de asphodelo dicit:
 
<blockquote>Ceterae eiusdem generis folio differunt: asphodelus oblongum et angustum habet, [[scilla]] latum et tractabile, gladiolus simile nomini. asphodelus manditur et [[semen|semine]] tosto et [[bulbus|bulbo]], set hoc in [[cinis|cinere]] tosto, dein [[sal]]e et [[oleum|oleo]] addito, praeterea tuso cum [[ficus|ficis]], praecipua voluptate, ut videtur [[Hesiodus|Hesiodo]]. tradunt et ante portas villarum satum remedio esse contra [[veneficium|veneficiorum]] noxiam. asphodeli mentionem et Homerus fecit. radix eius napis modicis similis est, neque alia numerosior LXXX simul acervatis saepe bulbis. [[Theophrastus]] et fere Graeci princepsque [[Pythagoras]] caulem eius cubitalem et saepe duum cubitorum, foliis porri silvestris, anthericum vocavere, radicem vero, id est bulbos, asphodelum. nostri illud albucum vocant et asphodelum hastulam regiam, caulis acinosi, ac duo genera faciunt.<ref>Gaius Plinius Secundus, ''Naturalis historia'' [https://latin.packhum.org/loc/978/1/1684/42-81@1 21.108–110].</ref></blockquote>
 
== Species ==