Quantum redactiones paginae "Francia" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 91:
Francia membrum [[Confoederatio triplex|Confoederationis triplicis]] (Francice Triple-Entente, Anglice Triple Entente et Russice Тройственная Антанта) —quae ex Francogalliā, Regnis Unitis atque Imperio Russo consistebat— erat cum [[Primum bellum mundanum]] (inter [[1914]] et [[1918]]) exarsit. Parva septentrionalis Franciae pars occupata erat, sed denique Francia et suae [[Civitates foederatae Primi belli mundani|civitates foederatae]] victoriam adeptae sunt contra [[Imperia centralia]], ingente cum humanā materialique aerumnā. [[Primum bellum mundanum]] 1,4 milliones Francicorum militum interfectorum sive 4% omnium incolarum reliquit.<ref>[http://news.bbc.co.uk/2/hi/europe/7199127.stm «France's oldest WWI veteran dies»] (Anglice). Londinii: [[BBC News]], die [[20 Ianuarii]] anni 2008.</ref> Inter 27% et 30% conscriptorum militum e [[1912]] ad [[1915]] interfecti sunt.<ref>Spencer C. Tucker, Priscilla Mary Roberts (2005). ''[https://books.google.es/books?id=2YqjfHLyyj8C&pg=PR25&redir_esc=y#v=onepage&q&f=false "Encyclopedia Of World War I: A Political, Social, And Military History]'' (Anglice). ABC-CLIO. ISBN 1-85109-420-2.</ref> [[Interbellum|Interbelli]] anni vehementibus internationalibus discordiis et socialium reformationum —de feriis laboralibus, diebus negotiosis horarum octo, feminis in gubernio, etc...— seriē a gubernio [[Frons popularis (Francica)|Frontis popularis]] (Francice ''Front populaire'') introductā depicti sunt.<ref>Hadrianus (Adrian) Rossiter, "Popular Front economic policy and the Matignon negotiations" (Anglice). ''Historical Journal'' 30#3 (1987): 663-684.</ref>
 
Anno [[1940]], per [[Secundum bellum mundanum]], Francia a [[Germania nazistica|Germaniā nazisticā]] occupata est, quamquam [[Linea Maginot]] inter annos 1930–1940 exstructa erat ad evitandam ipsam occupationem. Exercitūs Germanici die [[10 Maii]] [[1940]] terras ad occidentem Germaniae celeriter occupaverunt. Iam mense Iunio [[Lutetia]]m asecuti sunt. Die [[22 Iunii]] [[1940]], [[rectio|respublica]] Francica assentiri coacta est. Quamobrem Francia metropolitana divisa est in partes duas: zonam occupationis Germanicae ad aquilonem conversam et [[Regimen Viciacense|Franciam Viciacensem]], despoticum regimen nuper creatum in meridiē et [[nazismus|nazisiticorum]] [[civitas neurospastica]]; dum [[Francia libera]] in exsilio recta et a [[Carolus de Gaulle|Carolo de Gaulle]] ducta, creata est [[Londinium|Londinii]].<ref>''[https://books.google.es/books?id=Q7ORlIpHKLEC&pg=PA368&redir_esc=y#v=onepage&q&f=false "Vichy France and the Jews]''" (Anglice). Michaël Robertus (Michael Robert) Marrus, Robertus (Robert) O. Paxton (1995). Stanford University Press. p. 368.ISBN 0-8047-2499-7.</ref> E [[1942]] ad [[1944]], propemodum 160 milia Francicorum civium —inclusis propemodum 75 millionibus [[Iudaei|Iudaeorum]]—<ref>[http://www.holocaust-education.dk/holocaust/deportationer.asp «The Danish Center for Holocaust and Genocide Studies»] (Anglice).</ref><ref>[«BBC, The Vichy Policy on Jewish Deportation»]. Inspectum [[14 Martii|pridie Idus Martias]] anni 2018. </ref><ref>[https://web.archive.org/web/20141206075910/http://www.ushmm.org/wlc/en/article.php?ModuleId=10005429 France, United States Holocaust Memorial Museum] (Anglice). Inspectum die [[16 Octobris]] anni 2014.</ref> in [[campus exterminatorius|campos exterminatorios]] et [[castra carceralia]] [[Germania]]e et [[Polonia]]e occupatae deportati sunt.<ref>[http://www.ain.fr/upload/docs/application/pdf/2011-05/dp_expo_schwartz_auf_weiss_nantua_2011bd.pdf Noir sur Blanc: Les premières photos du camp de concentration de Buchenwald après la libération] (PDF) (Francice). Inspectum [[14 Octobris|pridie Idus Octobres]] anni 2014.</ref> Die [[6 Iunii]] anni [[1944]], [[civitates foederatae Secundi belli mundani|Foederati seu Alligati]] in [[Normannia]]m [[Operatio Overlord|invaserunt]] et, in Augusto, [[Operatio Draco|invaserunt]] in [[Comitatus Provinciae|Provinciam]]. Insequenti anno, Alligati seu Foederati et [[Repugnatio Francica]] [[Potestates Axis|Potestates axis]] vicerunt et, [[Lutetia|Lutetiā]] a Germanis recuperatā, et [[suverenitas]] Francica restaurata est, constitutā [[Administratio temporanea Rei Publicae Francicae|Administratione temporaneā Rei Publicae Francicae]] (Francicis [[sigla|siglis]] ''GPRF'').<ref>[[Enciclopaedia Britannica]] (ed.). [https://www.britannica.com/place/France/France-since-1940 «France since 1940»] (Anglice). Inspectum [[14 Martii|pridie Idus Martias]] anni 2018.</ref>
 
[[Administratio temporanea Rei Publicae Francicae|Haec administratio]] fundamenta novo constitutionali ordini statuit qui [[Quarta Res Publica (Francia)|Quarta Rem Publicam Francicam]] peperit. Quae mirum florem oeconomicum —Francice ''les Trente Glorieuses'' nuncupatum— passa est. Francia una fuit apud civitates [[Consociatio ex pacto Atlantico Septentrionali|Consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali]] anno [[1949]] condentes. Coloniae Francicae post annum [[1945]] uno corde libertatem expetiverunt. Francogallia dominatum [[Indosina Francica|Indosinae]] recuperare conata est, sed a [[Consociatio pro libertate (Vietnamia)|Consociatione pro libertate]]<ref>Vide articulum [http://ephemeris.alcuinus.net/archi2004/historia/dien/index.php "DIEN BIEN PHU" apud ''Ephemeride Archivo''], ubi dicitur "Hic anno 1930 factionem communistarum Indosinensium constituerat et anno 1941 quandam 'consociationem pro libertate' sive 'Vietminh'.".</ref> ([[Vietnamice]] ''Việt Nam Ðộc Lập Ðồng Minh Hội'' seu breviter ''Việt Minh'') anno [[1954]] in [[Proelium Dienbienphuense|Proelio Dienbienphuensi]]<ref>Vide articulum [http://ephemeris.alcuinus.net/archi2004/historia/dien/index.php "DIEN BIEN PHU" apud ''Ephemeride Archivo''], ubi dicitur "planitiem 'Dienbienphuensem".</ref> victa est. Solum aliquibus post mensibus, Francia alio [[antiimperialismus|anticoloniali]] conflictū obviam fuit in [[Algerium|Algerio]], tunc amplius millionis [[Pieds-Noirs|colonorum Europaeorum]] domo,<ref>Kimmelman, Michael (die [[4 Martii]] anni [[2009]]). [https://www.nytimes.com/2009/03/05/arts/design/05abroad.html?_r=1 «In France, a War of Memories Over Memories of War»] (Anglice). ''[[The New York Times]]''.</ref> qui nationem divisit et paene eam in [[subitanea rerum conversio|subitaneam rerum conversionem]] et in [[bellum civile]] induxit.<ref>Crozier, Brianus (Brian); Mansell, Gerardus (Gerard) (Iulio anni 1960). «France and Algeria» (Anglice). Blackwell Publishing. ''[[International Affairs]]''. '''36''' (3): 310. JSTOR 2610008. doi:10.2307/2610008</ref> Anno [[1956]] [[Marocum]] et [[Tunisia]] se liberas res publicas esse declaraverunt. Anno [[1958]], debilis instabilisque Quarta Res Publica [[Quinta Res Publica (Francia)|Quintam Rem Publicam]] peperit, quae roboratum Praesidiatum inclusit.<ref>[https://web.archive.org/web/20080523234726/http://seacoast.sunderland.ac.uk/~os0tmc/contem/fifth.htm «From Fourth to Fifth Republic»] (Anglice). Universitas Sunderlandensis.</ref> Finito bello independentiae (inter annos 1954 et 1962 durante), [[Algeria]] se oppressione Francogallica liberavit.