Quantum redactiones paginae "Martha (sancta)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 7:
<blockquote>...et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam, et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius; Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quae stetit et ait "Domine non est tibi curae, quod soror mea reliquit me solam ministrare; dic ergo illi ut me adiuvet"; et respondens dixit illi Dominus: "Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima; porro unum est necessarium; Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea" (''[[Evangelium secundum Lucam]]'', 10:39–42)
</blockquote>
Ex [[Evangelium secundum Ioannem|Evangelio secundum Ioannem]] constat Lazarum fratrem Mariae et Marthae et Iesu amicum cum eis vixisse; cum Lazaro mortuo Iesus ad domum eorum properabat Martha pri,aprima ei obviam it dixitque se Iesum Dei Filium esse credere (11:20–27).
 
[[Imago:St Martha tramples the dragon.jpg|thumb|Sancta Martha draconem vincit ({{Creanda|nl|Pieter van den Houte|Petrus de Lignis|Petri de Lignis}} pictura)]]
 
==In vitis mediaevalibus==
Christo resurrecto Martha cum Lazaro et Maria et sanctis [[Maximinus (sanctus)|Maximino]], Marcello et Cydonio [[Massilia]]m Galliae profecti sunt, ut Evangelium praedicerent. Multa de Tarascone dracone saevo a Martha domito narrantur, cuius nomen [[Tarasco]] urbs cepit et qui in insigni Tarasconis figuratus est.