Quantum redactiones paginae "Hieronymus Pragensis" differant

Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
 
'''Hieronymus Pragensis,''' [[Bohemice]] ''Jeroným Pražský'' (natus [[Praga]]e circa annum [[1365]]; supplicio affectus [[Constantia (Germania)|Constantiae]] die [[30 Maii]] [[1416]]), fuit [[theologus]] [[Bohemia|Bohemus]] et cum [[Ioannes Hussius|Ioanne Hussio]] emendator [[Reformatio Bohemica|Ecclesiae Bohemicae]].
==Vita==
 
Nobili genere natus Pragae, [[Oxonia]]e, [[Lutetia]]e et [[Heidelberga]]e theologicis studuit. Anno 1399 magister artium liberalium et baccalaureus theologiae creatus est. Itineribus longis factis Hieronymus anno 1407 in patriam reversus cum amico Ioanne Hus contra hierarchiam [[ecclesia Catholica Romana|ecclesiasticam]] indignabatur. Ille iam antea in [[Anglia]] [[Ioannes Wycliffe|Ioannes Wycliffe]] doctrinas cognoverat atque secum volverat. Ioanni in carcerem coniecto statim in auxilium [[Constantia (Germania)|Constantiam]] acceleravit. Fidem publicam non nactus mense Aprili 1453 Hirschau in [[Palatinatus Superior|Palatinatu Superiore]] captus est. Constantiae accusatus vis eius fracta est, ut mense Septembri 1415 haereseis imputatas revocaret. Libertate recusata revocationem suam retractavit confitens pietatem atque fidelitatem erga reformationem. Inde die 30 Marii 1416 crematus est.
== Lege etiam ==
*Šmahel, František. [[1966]]. ''Jeroným Pražský.'' Pragae.
18 086

recensiones