Quantum redactiones paginae "413 a.C.n." differant

 
== Eventa ==
[[Fasciculus:Syracusae - Shepherd-c-030-031.jpg|thumb|Syracusarum antiquarum figura.]]
*[[Bellum Peloponnesiacum]]: [[Agis II|Agide]] [[Reges Spartae|rege]] duce Peloponnesii Atticam invadunt et castellum [[Decelea|Deceliae]] muniunt unde per totum annum Athenienses agris prohibebunt. Syracusis Gylippus castellis in Plemmyrio potitur ubi Athenienses impedimenta et frumentum ponere solebant. Plemmyrium captum non tantum magnae iacturae eis fuit sed etiam securitatem in portu adeundo ademerat. Paulo antequam Demosthenes adveniret Syracusani proelium navale in portu commiserunt et Athenienses vicerunt quia proras truncatas et firmatas levioribus proris hostium incutiebant nec illi, ut in angusto, conflictum vitare poterant. Adventus novi exercitus et integrae classis res Atheniensium restituit quidem sed Demosthenes et Eurymedon, cum statim Epipolis nocturna incursione potiri voluissent, cladem acceperunt et multos homines amiserunt.