Quantum redactiones paginae "413 a.C.n." differant

 
== Eventa ==
*[[Bellum Peloponnesiacum]]: [[Agis II|Agide]] [[Reges Spartae|rege]] duce Peloponnesii Atticam invadunt et castellum [[Decelea|Deceliae]] muniunt unde per totum annum Athenienses agris prohibebunt. Syracusis Gylippus castellis in Plemmyrio potitur ubi Athenienses impedimenta et frumentum ponere solebant. Plemmyrium captum non tantum magnae iacturae eis fuit sed etiam securitatem in portu adeundo ademerat. Paulo antequam Demosthenes adveniret Syracusani proelium navale in portu commiserunt et Ahenienses vicerunt quia proras truncatas et firmatas levioribus proris hostium incutiebant nec illi, ut in angusto, conflictum vitare poterant.
 
== Nati ==