Quantum redactiones paginae "Emmanuel Iosephus Sieyès" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Tag: 2017 source edit
No edit summary
Linea 2:
 
''' Emanuel Iosephus Sieyès''' (natus die [[3 Maii]] [[1748]] in [[Forum Iulii (Francia)|Foro Iulii]] [[Francogallice]] ''Fréjus''; [[Lutetia]]e die [[20 Iunii]] [[1836]] mortuus) fuit presbyter ac vir publicus inter [[Rerum Francicarum eversio]]nem et aetatem [[Napoleo]]nis. Anno [[1803]] in [[Academia Francica|Academiam Francicam]] cooptatus est. Notissimus eius librorum est ''Qu'est-ce que le Tiers État?'' (latine ''Quid est ordo tertius?''), qui liber causa fiebat illius motionis, quam eversio magna rerum Francicarum secuta est.
==Vita==
Sieyès canonicus, vicarius generalis episcopi [[autricum|Autricensis]] et Camerae superioris clericalis membrum creatus est. Manifesta eius in quaestiones ardentes e.g. »Essai sur les priviléges« et »Qu'est-ce que le tiers-état?« (Ianuarii 1789) vulgus valde movisse constat. Parisienses autem eum in parlamentum miserunt, ubi fama ei minime decrescebat. Itaque in classibus uniendis operam dabat et nomen Conventus nationalis ''(Assemblée nationale)'' finxit. In domo lusus pilaris autem iusiurandum Emanuel Iosepho moderante coram publico nuntiatum est: namque ibi senatores die 20 Iunii 1789 solemniter promiserunt concordiam invictam donec [[constitutio]] cederetur. Quin opus »Reconnaissance et exposition des droits de l'homme et du citoyen« (Iulii 1789) declarationi [[iura humana|iurium humanorum]] quasi praecesserit nemo dubitet. Ipse [[Girumnenses]] autem consiliis dandis atque propaganda spargenda libenter adiuvit. Mense Ianuario 1793 vel morti supplicio regis Francici favebat. [[Terroris regimen|Terroris regimine]] saeviente sagaciter se retinebat, ut decapitationem propriam vitaret.
 
[[Maximilianus de Robespierre|Robespierre]] tyranno deposito in [[consilium salutis publicae|Consilio salutis publicae]] laborans ab exteris rebus minister erat. In [[consilio quingentorum|Consilio quingentorum]] dux democraticorum modestorum independentium factus est. Anno 1798 missus est [[Berolinum]] tamquam minister plenipotentiarius. Lutetiam reversus anno 1799 in [[directorium (Francia)|Directorio]] vehementissime contra Iacobinos agere coepit novam politicam complexurus. [[Napoleo I (imperator Francogallorum)|Napoleo Bonaparte]] ei persuasit, de vetere re publica evertenda: Sieyès in nova constitutionem conficienda operam dabat. Sed consulares honores mox abicere debuit, cum ille Napoleoni videbatur homo politicus paulo rusticus. [[Crosne]] autem latifundia et honorem baronis vices accepit. Restauratio altera facta exsul [[bruxellae|Bruxellis]] vivere debuit, qui olim regis [[ludovicus XVI|Ludovico XVI]] parcere noluisset. [[Res novae Iuliae (1830) |Res novae Iuliae]] reditum patefecerunt ubi in [[Institutum Franciae]] cooptatus est.
== Bibliographia ==