Quantum redactiones paginae "414 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 2:
 
== Eventa ==
*[[Bellum Peloponnesiacum]]: Syracusani legatos [[Corinthus|Corinthum]] et [[Sparta|Spartam]] mittunt auxilium petitum. Qui ducem Lacedaemonium [[Gylippus|Gylippum]] cum militibus Corinthiis in Siciliam mittere constituunt, instigante quam maxime [[Alcibiades|Alcibiade]] priori patriae acriter infenso. Interim Athenienses pluribus modicis proeliis Syracusanos superant et urbem circumvallant. Alter autem e strategis [[Lamachos]] pugnando occisus est; solus igitur toti exercitui imperat [[Nicias]]. Gylippus in partem occidentalem Siciliae primum adpulit unde sibi [[Thermae Himerenses|Himerenses]], [[Gela|Gelenses]], [[Selinus|Selinuntios]] et nonnullos Siculos sibi adiunxit. Deinde Syracusas iter fecit et Atheniensibus obstitit ne circumvallationem a mari ad mare peragerent. Simul Corinthiae naves in portum intrabant. Ob imparem equitatum et quia praeter [[Naxos (Sicilia)|Naxios]] et [[Catana|Catinenses]] societatibus in Sicilia carebat iam in angustiis versabatur Nicias et oppugnabatur potius quam oppugnabat. Athenas misit qui auxilium peterent et aeger sibi successorem poposcit. Contione habita Athenienses Demosthenem cum argento statim miserunt et novos milites vere proximo venturos polliciti sunt.
 
== Nati ==