Quantum redactiones paginae "Ioannes Henricus Voß" differant

Content deleted Content added
No edit summary
de soneto et ceteris notionibus
Linea 8:
==Vita==
[[File:Eutin, Schleswig-Holstein - Vosshaus, Luisenzimmer (Zeno Ansichtskarten).jpg|thumb|Eutin, ''Conclave Ludovicae'' in deversorio ''Haus Voß'']]
Anno 1766 scholam in [[Neubrandenburg]] frequentavit antequam magister privatus in domo domini de Örtzen in [[Ankershagen]] institueretur. Post pascha anni 1772 [[Gottinga]]m iit ubi breviter theologia se imbuebat antequam omnino philologicis vacaret. In seminario [[christianus Gottlob Heyne|Christiani Gottlob Heyne]] quoque fuit. Ut alii iuvenes in circuli Gottingensi ''(Göttinger Hainbund)'' congregati poesim renovare voluit. Immo, Voß ductor eorum factus paulo se a magistro Heyne emancipatues est. Quando [[Henricus Christianus Boie]], cuius sororem in sponsalicia prehenderat, in servitiis publicis laborare incoharetur, Voß periodicum »Göttinger Musenalmanach« moderari debuit. Haec omnia ex oppido Wandsbek (apud [[Hamburgum]]) disponebat, quo anno 1775 commigraverat. Ibidem horas felices multas habuit cum [[matthias Claudius|Matthia Claudius]] et cum [[Fridericus Amadeus Klopstock|Friderico Amadeo Klopstock]] et feminam ductitavit. Anno 1776 [[Otterndorf]] rectoratum obtinuit et anno 1778 sollemniter [[Interpretatio|interpretationem]] »Odysseae« [[homerus|Homeri]] annuntiavit quae anno 1781 in lucem est prolata. In versione ista prima iam culmen interpretatorium dedit; sic Homerus proprietas docendorum doctorumque Germaniae factus est. Anno 1782 autem [[fridericus Leopoldus de Stolberg-Stolberg|Friderico Leopoldo de Stolberg-Stolberg]] mediatore director [[Eutin]] in [[slesvicum-Holsatia|Slesvico-Holsatia]] declaratus est ubi anno 1786 honorario titulo consiliarii aulici coronatus est.
 
Interdum querelae longae philologicae cum Heyne magistro eruptae erat quae Ioannis Henrici alacritatem ad ligitandum excitavit. Postquam anno 1789 conversionem »Georgicon« librorum [[Publius Vergilius Maro|Vergilii]] edidit summo studio de [[Geographia|geographicis]] et [[Mythologia Graeca|mythologicis Graeciae]] antiquae operam dabat. Poetica continuata bene evenerunt a momento, quo Voß hexametra quoad argumentum sibi familiaria faciebat. Optimum in hoc contextu fuit carmen idyllicum »Luise« (Regiomontii 1795), narratio amabilis de vita in domo parochiali protestantica: ei opusculum praeparatorium quasi habere potueris »Siebzigster Geburtstag«. Autumno 1802 sanitatis caussa cum emeritorio [[Iena]]m petivit ubi recensio valde disputata de interpretatione »Iliados« Christiani Heyne vulgata est in periodico »Allgemeine Literaturzeitung« (mense Maio 1803). Vane [[Ioannes Volfgangus Goethius]], qui anno 1802 carmina Vossiana publice laudaverat, eum Ienae retinere temptavit namque anno 1805 [[Heidelberga]] appetenda erat.
 
In universitate Heidelbergensi autem mox cum [[romanticismus|Romanticismi]] fautoribus [[clemens Brentano|Clemente Brentano]], [[Achim von Arnim]] et [[iosephus Görres|Iosepho Görres]] rixatum est. In iis omnibus enim reactio conservativa ecclesiastica politicave imputata est atque [[sonetusSonetum|soneti]] ludibrio habebatur. Similiter invehebatur in collegam Heidelbergensem [[fridericum Creuzer|Fridericum Creuzer]] opere »Antisymbolik« (Stuttgardiae 1824) cuius partem alteram filius Abraham Voß anno 1826 post patris mortem edidit. [[Rationalismus|Rationalismo]] militari contra amicum pristinum Fridericum de Stolberg concurrebat qui interdum [[ecclesia Catholica Romana|catholicus]] factus est.
Anno 1819 paulo ante mortem Stolberg scriptum subdolum in periodico »Sophronizon« edidit cui titulus »Wie ward Fritz Stolberg ein Unfreier?«.