Quantum redactiones paginae "Toreuma" differant

573 octeti additi ,  2 months ago
Summarium vacuum
[[Fasciculus:Akhenaten, Nefertiti and their children.jpg|thumb|upright=1.5|[[Akhenaten]] [[pharao]], [[Nefertiti]] [[uxor]], et [[filia]]e. Toreuma summersum. Principalia abscedentia non amota sunt. [[Umbra]]e validae imaginem definiunt.]]
[[Fasciculus:PupienusSest.jpg|thumb|upright=1.5|Toreuma humile in [[sestertius|sestertio]] [[Imperium Romanum|Romano]] anni [[238]].]]
'''Toreuma''' (''-tis'', n.; a [[verbum (generale)|verbo]] [[lingua Graeca antiqua|Graeco]] q.e. τόρευμα 'opus caelatum' < τoρεῖν 'caelare, sculpere, terere') est ars et ratio eo modo [[sculptura|sculpendi]], ut effigies scaenae [[solidum|solidae]] eiusdem [[substantia]]e inolescat. Opus sculptile toreumatice facere, hoc est efficere, ut res sculpta tamquam ex postico crescere videatur.<ref>{{citeNissen web|& url=Neudecker http://www.merriam-webster.com/dictionary/relief |title=Relief |publisher= Merriam-Webster}}2006.</ref> At cum toreuma in plano lapideo sculptum est, aut in plano ligneo caelatum, hoc non elatio effigiei est, sed re vera submissio circa areae. Haec sculpendi ratio, cum tantam poscat caelaturam, longi laboris est; eximitur vero toreumate, quin aversa effigiei formari opus sit. Praeterea toreuma minus fragile est, et firmius confixum quam statua in fulcro, praesertim si figuram stantem effingit, nam [[talus|tali]] loci infirmi esse possunt, praecipue in [[saxum|saxo]]. Aliis autem materiis, sicut [[metallum|metallo]], [[argilla]]e, [[gypsum|gypso]], [[stucco|tectorio]], [[opus fictile|operi fictili]], et [[papier-mâché|massae chartaceae]], forma addi vel ex scaena tolli potest, et aerea toreumata [[monumentum|monumentalia]] opere fusorio fiunt.
 
== De toreumatum generibus ==
Genera toreumatum distincta sunt prout effigies caelata ex postico proicitur. Prominentiarum series omnis ab '''alta''' ([[Italiane]] ''altorilievo'') per '''mediam''' (''mezzorilievo'') ad '''humilem''' vel '''brevem''' (''bassorilievo'') ordine descendit. Nam toreuma altae prominentiae est, si de altitudine plus 50 centesimae apparent, et esse possunt areae subcisae. In humili autem toreumate planum paululo tantum humilius est quam ipsa effigies caelata. Quamquam multae sunt prominentiarum appellationes, ''altorilievo'' et ''bassorilievo'' clarissimae distinctiones sunt.
 
Alti et humilis toreumatis distinctio aliquatenus idealis est, nam utrique caelandi modi saepissime in uno opere coniungi solent. In primis, plurima "alta toreumata" posteriora praesertim in postico partes humilioris toreumatis habent. Inde a [[toreuma Parthenonis|toreumate Parthenonis]], in magnis sculpturis monumentalibus complurium figurarum singularium [[caput|capita]] alte proiciuntur (''altorilievo''), cum [[crus|crura]] breviter tantum promineant. Figurae sensim proiectae, quae hoc modo fiunt, optimae et potentes sunt in toreumatis quae ex inferiore loco videntur, nam capita figurarum et artifici et spectatori digniora cognitu esse solent quam crura aut pedes.
 
{{NexInt}}
==Bibliographia==
* Avery, Charles. Relief sculpture. [https://www.oxfordartonline.com/groveart/view/10.1093/gao/9781884446054.001.0001/oao-9781884446054-e-7000071316 Grove Art Online].
* Conlin, Diane Atnally (1997) ''The artists of the Ara Pacis: the process of Hellenization in Roman relief sculpture.'' University of North Carolina Press. ISBN 0807823430.
* Damaskos, Dimitris (2012) Free-standing and relief sculpture. ''A companion to Greek art'' ediderunt Smith, Tyler Jo & Plantzos, Dimitris, 105-131. Wiley-Blackwell.
* Nissen, Hans Jörg & Neudecker, Richard (2006) Relief, ''Der Neue Pauly'' ediderunt Hubert Cancik & al. Editio interretialis.
* Rodenwaldt, G. (1923) ''Das Relief bei den Griechen.'' Schoetz & Parrhysius.
* Sergueenkova, Valeria & Rojas, Felipe (2016-2017) Asianics in relief: making sense of Bronze and Iron Age monuments in classical Anatolia. ''Classical Journal'' 112(2): 140-178.
* Sturgeon, Mary C. (1977) ''Sculpture: the reliefs from the theater.'' Princetoniae: American School of Classical Studies at Athens. ISBN 0876610920.
* Torelli, Mario (1992) ''[https://books.google.fi/books?id=4012VYCWYqwC&hl=fi&source=gbs_navlinks_s Typology and Structure of Roman Historical Reliefs]'' University of Michigan Press.
 
==Nexus externi==
{{CommuniaCat|Reliefs|toreumata}}
*Hardiman, Melissa. [http://edweb.tusd.k12.az.us/Sabino/library/pathfindermelissa2.htm Bas-Relief Pathfinder.]
*{{cite web| url= http://www.merriam-webster.com/dictionary/relief |title=Relief |publisher= Merriam-Webster}}.
*Tolles, Thayer. [[(2006]].) [http://www.metmuseum.org/toah/hd/amrs/hd_amrs.htm American Relief Sculpture.] Heilbrunn Timeline of Art History, [[Museum Artium Metropolitanum]] [[Urbs Novum Eboracum|Novi Eboraci]].
 
[[Categoria:Sculptura]]
13 560

recensiones