Quantum redactiones paginae "Toreuma" differant

704 octeti additi ,  2 months ago
Summarium vacuum
m
Genera toreumatum distincta sunt prout effigies caelata ex postico proicitur. Prominentiarum series omnis ab '''alta''' ([[Italiane]] ''altorilievo'') per '''mediam''' (''mezzorilievo'') ad '''humilem''' vel '''brevem''' (''bassorilievo'') ordine descendit. Nam toreuma altae prominentiae est, si de altitudine plus 50 centesimae apparent, et esse possunt areae subcisae. In humili autem toreumate planum paululo tantum humilius est quam ipsa effigies caelata. Quamquam multae sunt prominentiarum appellationes, ''altorilievo'' et ''bassorilievo'' clarissimae distinctiones sunt.
 
Alti et humilis toreumatis distinctio aliquatenus idealis est, nam utrique caelandi modi saepissime in uno opere coniungi solent. In primis, plurima "alta toreumata" posteriora praesertim in postico partes humilioris toreumatis habent. Inde a [[toreuma Parthenonis|toreumate Parthenonis]], in magnis sculpturis monumentalibus complurium figurarum singularium [[caput|capita]] alte proiciuntur (''altorilievo''), cum [[crus|crura]] breviter tantum promineant.
 
{{NexInt}}
* Avery, Charles. Relief sculpture. [https://www.oxfordartonline.com/groveart/view/10.1093/gao/9781884446054.001.0001/oao-9781884446054-e-7000071316 Grove Art Online].
* Conlin, Diane Atnally (1997) ''The artists of the Ara Pacis: the process of Hellenization in Roman relief sculpture.'' University of North Carolina Press. ISBN 0807823430.
* Damaskos, Dimitris (2012) Free-standing and relief sculpture. ''A companion to Greek art'' ediderunt Smith, Tyler Jo & Plantzos, Dimitris, 105-131. Wiley-Blackwell.
* Nissen, Hans Jörg & Neudecker, Richard (2006) Relief, ''Der Neue Pauly'' ediderunt Hubert Cancik & al. Editio interretialis.
* Rodenwaldt, G. (1923) ''Das Relief bei den Griechen.'' Schoetz & Parrhysius.
* Sturgeon, Mary C. (1977) ''Sculpture: the reliefs from the theater.'' Princetoniae: American School of Classical Studies at Athens. ISBN 0876610920.
 
13 564

recensiones