Quantum redactiones paginae "De legibus (Cicero)" differant

m
recensio minor
(Vicifontem addidi)
m (recensio minor)
 
'''De legibus''' est dialogus partim [[Civilitas|politicus]] partim [[philosophia|philosophicus]] a [[Marcus Tullius Cicero|M. Tullio Cicerone]] forte paulo ante mortem suam anno [[43 a.C.n.]] conscriptus. Opus ex colloquio trium interlocutorum, scilicet Ciceronis ipsius, [[Quintus Tullius Cicero|Q. Tullii Ciceronis]] fratris sui ac [[Titus Pomponius Atticus|T. Pomponii Attici]] constat. Dialogus incipit his tribus ambulentibus prope villam gentilem Ciceronis [[Arpinum|Arpini]] sitam, deinde, quomodo [[lex|leges]] iustae perferri debeant, disputare incipiunt. Cicero etiam sententiam suam de [[ius naturale|iure naturali]] explicat.
 
Cicero operi suo nomen similem atque [[Plato]]nis ''[[Leges (Plato)|Legum]]'' dedit, quod responsum quoddam Platoni videtur; composuit nam dialogum ''[[De re publica (Cicero)|De re publica]]'' secundum ''[[Res publica (Plato)|Rem publicam]]'' huius. De legibus libri tres relicti sunt, sed opus ex libris sex constasse affirmant [[interpretatio|interpretator]]es [[Universitas Oxoniensis|Oxonienses]] ''Jonathan Powell'' et ''Niall Rudd'' dicentes id structuram eiusdem modi habere ac ''De re publica'', opus sex librorum. In primo de libris relictis illi tres interlocutores de iure naturali disceptant, in secundo mores [[Roma antiqua|Romanas]] religiosas tractant, in tertio tandem de [[constitutio]]ne Romana disputant.
 
==Nexus externi==
7

recensiones