Quantum redactiones paginae "Theologia liberationis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
MARCVS (disputatio | conlationes)
No edit summary
Linea 1:
'''Theologia liberationis''' est motus [[Theologia|theologicus]] ac pastoralis primo in [[America Latina]] annis sexagenariis vel septuagenariis [[Saeculum 20|saeculi vicensimi]] natus et deinde in alias orbis terrarum, praesertim [[Tertius Mundus|Tertii Mundi]], partes diffusus, qui praecipuam sollicitudinem exhibet vitae condicionum [[Paupertas|pauperum]] oppressionisque victimarum. Saepe etiam condiciones sociales atque oeconomicae quae habebantur sub regiminibus [[Dictatura|dictatoriis]] nonnullarum civitatum, velut [[Brasilia]]e, ortum theologiae liberationis provocaverunt.
 
Theologiae liberationis fautores maximum momentum tribuunt narrationi [[Liber Exodus|exodi]] [[biblia|biblicae]], quippe quae exemplar liberationis a [[servus|servitute]] praebeat, hodiernis in adiunctis apte adhibendum.
 
Diversae sunt theologiae liberationis formae ac [[manifestatio]]nes, qua de causa etiam de ''theologiis liberationis'', in forma plurali, sermo est, nonnullae ex quibus, cum [[MarxismusPlacita Marxiana|Marxismi]] placitis affectae essent, ab [[Ecclesia Catholica Romana|Ecclesiae Catholicae]] magisterio reprehensae sunt.
 
In provincia pastorali bene liberationis theologia agit atque exprimitur in illis Christianorum parvis coetibus localibus, qui [[communitates ecclesiales de basi]] saepissime nuncupantur.
 
{{NexInt}}
*[[Ecclesia Catholica Romana]]
*[[Anticatholicismus]]
*[[Christianitas liberalis]]
Line 13 ⟶ 14:
*[[Iustitia socialis]]
*[[Socialismus Christianus]]
*[[Placita Marxiana]]
 
==Nexus externusexterni==
*[http://www.vatican.va/roman_curia/congregations/cfaith/documents/rc_con_cfaith_doc_19840806_theology-liberation_lt.html ''Instructio'' Congregationis pro Doctrina Fidei ''de quibusdam rationibus «theologiae liberationis»'']
 
[[Categoria:Motus theologici Christiani]]