Quantum redactiones paginae "Segesta" differant

Content deleted Content added
Linea 9:
== Historia ==
Credebant olim urbem a Trojanis conditam esse. Sic apud [[Cicero]]nem (''[[Orationes Verrinae|Verrines]]'', IV, 72): "Segesta est oppidum pervetus in Sicilia quod ab [[Aeneas|Aenea]] fugiente a [[Troia]] atque in haec loca veniente conditum esse demonstrant." Socium [[Acestes|Acesten]], cuius a nomine novum oppidum nominatum, Aeneas postea praeposuisse dicebatur. Sed vere <!--?--> ab [[Elymi|Gens Elyma|Elymis]] dictis condita est<ref>[[Thucydides]] VI.2.3</ref>.
 
Anno [[415 a.C.n.]] Segestani cum a vicinis [[Selinus|Selinuntiis]] premerentur qui Syracusanos socios accersierant, Atheniensibus persuaserunt ut classem et exercitum in Siciliam sibi auxilio mitterent pollicentes omnia expensa e suo suscepturos. Re vera Athenienses Siciliam imperio maritimo suo subiungere cupientes iniurias Segestanorum praetendebant.
 
{{NexInt}}