Quantum redactiones paginae "Franciscus Assisiensis" differant

Content deleted Content added
de Die mundiali animalium tuendorum
No edit summary
Tag: 2017 source edit
Linea 17:
'''[[Sanctus]] Franciscus Assisiensis''' natus est die [[26 Septembris]] anni [[1181]] aut 1182 ex familia [[Umbria|Umbra]] magni momenti cum nomine Ioannis de Moriconibus. Pater eius, Petrus Bernardonis filius de Moriconibus, textilium venditor erat et filio Ioanne nomen imposuit Francisci pro nationalitate matris eius Dominae Picae. Ioannes vel Franciscus iuventutem mundanam egit et numerabatur inter primos iuvenes [[Asisium|Asisii]]. Militavit in bello contra [[Perusia]]m et captus est. Febricitans, animum ad res spiritus intendit. Salute restaurata, iterum quaerebat gloriam mundi, sed paulatim de Deo amplius et amplius cogitabat. Anno 1205 magis magisque desideravit Deum perfecte sequi. Die quodam, dum equitat, vidit leprosum horribiliter deformatum. Repulsus, voluit tamen pro Christo hominem diligere et amplexus est eum et omnia sua ei dedit. Amplecti constituit non tantum [[leprosus|leprosum]], sed etiam Christum et [[paupertas|paupertatem]] evangelii cum [[simplicitas voluntaria|simplicitate voluntaria]]. Post [[Peregrinatio]]nem [[Roma]]m, locutionem audivit e crucifixo venientem in ecclesia Sancti Damiani. Iesus ei dicebat: "Aedifica Ecclesiam meam, quae decidit". Franciscus conatus quidem est aedem Sancti Damiani patris pecuniis reficere, et postea a patre in domo clausus est. Fugit et postea publice declaravit se nihil expectare a patre et, patris vestimento exuto, vestem pauperis ab episcopo accepit. Funditus vitam paupertatis egit, in nihilo quiescens quotienscumque vocem Dei audiebat, etiam si non perfecte eam intellexerat. Devotione sua ad se multos homines congregavit, qui volebant Christum sequi secundum verbum evangelicum ut Beatus Franciscus, [[Ordo Fratrum Minorum|Fratres Minores]] quidem vocatos. Ei, nihil possidentes, Deum laudabant et evangelium predicabant tam in opere quam in verbo. Venit ad Sanctum Franciscum etiam puella familiae nobilis Assisiensis: [[Sancta Clara]], quae, instar Sancti Francisci, [[Ordo Sanctae Clarae|communitatem sororum]] condidit. Cupiens Musulmanos ad Christum convertere, Franciscus iter in Aegyptum fecit, ubi aliqua cum imperatore tractavit et miracula insignia operatus est, sine tamen ulla magna conversione. Die 14 Septembris 1224 [[Sanctuarium Alverniae|Alverniae]], in [[mystica]] oratione involutus, accepit [[stigmata]] Christi in corpore suo. Mortuus est die [[3 Octobris]] [[1226]], anno XLV aetatis suae. Celebratur quotannis ab [[Ecclesia Evangelica in Germania]] ipso die, ab [[Ecclesia Catholica]] autem et aliis ecclesiis die [[4 Octobris]]. In diebus antequam mortuus est, conscripsit praeclaras ''[[Laudes Creaturarum]]''.
 
== PelliculaeOpera variarum artium ==
* [[1972]] - [[Pellicula]] ''[[Fratello sole, sorella luna]]''
 
* [[Melodrama]] [[Olivarius Messiaen|Olivieri Messiaen]] ''Saint François d’Assise''
* [[1972]] - [[Fratello sole, sorella luna]]
 
{{NexInt}}
* [[Asisium]]
* [[Basilica Sancti Francisci]]: Ecclesia sepulcralis Sancti Francisci
* [[Sanctuarium Alverniae]] vel [[Sanctuarium Franciscanum Alverniae]], [[Lingua Italiana|Italiane]]: ''[[:it:Santuario della Verna|Santuario della Verna]]'',
 
* [[Olivarius Messiaen]]
*[[Dies Mundialis Animalium Tuendorum]]