Quantum redactiones paginae "Delos" differant

6 octeti additi ,  1 year ago
Ferunt deos [[Apollo|Apollinem]] [[Artemis|Artemidemque]] hic natos esse postquam eorum mater [[Latona]] a [[Iuno|Iunone]] lacessita in insulam natantem et desertam consedit. Ita Diana etiam Delia dea nuncupatur cum Delius vates aut simpliciter Delius significet Apollinem. Ita poetae Deliis foliis, sive lauro Apollini dicata, ornati esse dicuntur. Nam templa Delia tribus deis dedicata erant, matri et gemellis.
 
Nefas erat canes in insulam admittere nec licebat ibi mortuos sepelire aut concremare, ne mori quidem nec partus parere; ad omnia ista in parvam insulam proximam Rhaenam transeundum erat; itaque Athenienses anno [[426 a.C.n.]] omnes homines antiquitus ibi sepultos ex insula removerunt<ref>Vide iam [[Herodotus|Herodotum]] I.64. [[Thucydides]] I.8.1 atque in primis III.104 et V.1 et 32</ref>. Item Delus ab omni vectigali ob templum immunis erat.
 
== Historia ==