Quantum redactiones paginae "La Scala (theatrum Mediolanense)" differant

Summarium vacuum
No edit summary
Tag: 2017 source edit
No edit summary
Tag: 2017 source edit
[[Fasciculus:Milan - Scala - Facade.jpg|thumb|''La Scala'', theatrum Mediolanense [[opera|operis]] agendis dedicatum.]]
 
'''''La Scala'''''<ref>"... La Scala Mediolanensis, Taurinense Regium Theatrum, Vindobonensis Orchestra ...": ''[http://ephemeris.alcuinus.net/periegetica.php?id=58 Ephemeris]''</ref> ([[Itabliane]] plenius ''Teatro alla Scala''), [[theatrum operaticum]] [[Mediolanum|Mediolano]] modo [[neoclassicismus|neoclassicismo]] ad aream nomine [[Platea ad Scalas]] situm, inter [[Tellus (planeta)|orbis terrarum]] theatra maximi momenti numeratur. Et plateae et theatri nomen ductum est ab ''ecclesia sanctae Mariae ad scalas'', quae anno 1776 permissu [[Maria Theresia|Mariae Theresiae]] imperatricis<ref>Ducatus Mediolanensis in [[bellum de successione Hispanica|bello de successione Hispanica]] anno 1714 ab [[Domus Habsburgensis|Habsburgensibus Hispanicis]] ad Austriacos Habsburgenses devenerat.</ref> destructa est, ut vetere theatro ducali, incendiis diruto novum hoc loco aedificaretur. Primus ludus hic die [[3 Augusti]] [[1778]] actus est [[opera]] ''Europa riconosciuta'' (Latine ''Europa recognita'') ab [[Antonius Salieri|Antonio Salieri]] composita secundum [[libellum|libelli]] Mattiae Verazi, poetae [[aula|aulici]] et scriba a secretis [[Carolus Theodorus (elector Palatinatus)|Caroli Theodori]] [[Princeps Elector Imperii|principis electoris]] et Palatinatùs et ducatùs electoralis [[Bavaria]]e. Theatrum circiter 2300 [[spectator (theatrum)|spectatorum]] locum praebet.<ref>[http://www.mi.camcom.it/web/guest/dentro-la-scala1 Camera di commercio Mediolanesis]</ref>
[[Fasciculus:Milano-scalanotte.jpg|thumb|Theatrum [[nox|noctu]] visum]]
[[Fasciculus:Teatro alla Scala interior Milan.jpg|thumb|Interiora theatri La Scala]]
5 554

recensiones