Quantum redactiones paginae "Cogitatio" differant

Content deleted Content added
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
m ~ (1K, 10K)
Linea 1:
[[Fasciculus:Auguste Rodin - Grubleren 2005-02.jpg|thumb|''Cogitabundus,'' signum ab [[Augustus Rodin|Augusto Rodin]] sculptum.</center>]]
'''Cogitatio''' est res [[mens|mentis]] quae in [[cerebrum|cerebro]] fit. Cerebro enim instrumentis, sicut [[Positronibus Emissis Tomographia|apparatu PET]], inspecto solas vibratiunculas neuroelectricas percipimus. Sin autem suum quisque [[animus|animum]] introspexerit, suam sentiet mentem cogitationum tamquam [[unda|undis]] fluctuare, quo in cogitationum [[flumen|flumine]] varii sentiendi, cupiendi, cognoscendi, intellegendi, credendi, metuendi, arbitrandi momenta se invicem insequuntur. Ne dormientes quidem cogitatione [[libertas|liberi]] sumus, sed cogitationes etiam possumus ad aliquam rem finemve dirigere, in mente ordinatim disponere, et variis modis ([[oratio|loquendo]], [[scriptura|scribendo]], [[pictura|pingendo]], [[numerus|enumerando]]) repraesentare.
 
==Cogitatio et cogitatum==
Actus cogitandi in mente versatur, cum cogitata cogitatione nata e cogitante exeuntia [[animus|animum]] vel conscientiam[[conscientia]]m alterius cuiusdam hominis tangere possint. '''Cogitata''' sunt igitur cogitationes forma quadam externa praeditae, non solum neurales mentalesve res, sed potius cogitationum elocutiones vel, sensu latiore, [[significatio (linguistica)|significationes]], quae sensus habent non iam a solo cogitante praeceptos sed communi potius consilio constitutos. Quae significationes dici, scribi, pingi, cani possunt. Quae omnia sunt cogitata forma [[symbolum|symbolica]] induta.
 
==De cogitatorum communicatione==
Qui solus in suis modo cogitationibus versatur, circulo saepe vitioso facto unde profectus est revertitur. Iuvat igitur suas cum aliis [[homo|hominibus]] communicare cogitationes quae, cum in medium prolatae aliorum cogitationes provocant, invicem novis momentis locupletatae vias antea non inventas iniri sinunt. Ne ipsi quidem cogitata nostra penitus cognovimus, antequam ea cum aliis [[communicatio|communicavimus]]. Variae enim cogitatiuncularum imagines in mente fluctuant sine ordine disiectae, donec in aliquam formam redactae sunt. Itaque cogitationes communi conloquio productae tamquam [[aedificium|aedificia]] sunt.
 
==De cogitandi libertate==
Linea 17:
 
==Notae==
<div class="references-small"><references/></div>
 
{{NexInt}}