Quantum redactiones paginae "Plataeae" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
'''Plataeae''' ([[Graece]]: Πλαταιαί, [[Neograece]]: Πλαταιές) est urbs 4205 incolarum et pristinus [[demus]] [[Boeotia]]e meridianae in [[Graecia]] prope fines [[Attica]]s sita. Ex anno [[2011]] unitas popularis (δημοτική ενότητα) demi [[Thebae (Graecia)|Thebarum]] in regione [[Graecia Media (regio Graeciae)|Graecia Media]] est. Sedes pristini demi fuit [[Caparellium]]. Urbs hodierna prope urbis antiquae reliquias nec non situm [[Pugna apud Plataeas|Plataeensis pugnae]] anno [[479 a.C.n.]] commissae posita est.
== Historia ==
Urbs antiqua, carminibus [[Homerus|Homericis]] iam nota<ref>''[[Ilias]]'' II.504. {{Strabo}} IX.2.29 et 31</ref>, inter Thebas et [[Cithaeron|montem Cithaeronem]], ad flumen [[Asopus|Asopum]] et viam Athenas ducentem non procul a finibus Atticae posita erat<ref>̻{{Strabo}} IX.2.31</ref>. Mythographi referebant Cithaeronem et Asopum olim ibi reges fuisse, Plataeam filiam Asopi nomen urbi indidisse<ref>[[Pausanias (scriptor)|Pausanias]] IX.1-3. [[Strabo]] (IX.2.17) aliam etymologiam proponebat e plano remorum (ἀπὸ τῆς πλάτης τῶν κωπῶν) quia Plataeenses ad lacum olim habitasse dicebantur.</ref>. Ne [[Thebae (Boeotia)|Thebanis]], potentioribus vicinis, oboedire et [[Boeoticum Foedus|Foedus Boeoticum]] inire cogerentur, Plataeenses iam ab anno [[520 a.C.n.]]<ref>[[Thucydides]] III.68.5. Sed vide infra M. Amit (1970). [[Herodotus]], ''[[Historiae (Herodotus)|Erato]]'' 108.</ref> socii Atheniensium fidelissimi esse solebant. Quin etiam civitate Atheniensi donati sunt<ref>[[Thucydides]] III.63.2</ref>. Soli omnium Graecorum auxilium [[Marathonia pugna|Marathonem]] miserunt atque una cum sociis adversus Persas pugnarunt<ref>[[Herodotus]], ''[[Historiae (Herodotus)|Erato]]'' 108-113</ref>. Item secundo bello Persico cum Thebani Persis faverent Plataeenses et [[Thespiae|Thespii]] in Boeotia partes Graecorum secuti suntː quare post [[Pugna ad Thermopylas (480 a.C.n.)|Thermopylarum]] cladem instigantibus Thebanis Persae poenas de rebellione sumpserunt et ambas urbes (Thespias et Plataeas) deleverunt<ref>[[Herodotus]], ''[[Historiae (Herodotus)|Historiae]]'' 8,50.</ref>. [[Pugna apud Plataeas|Pugna]] quae fortunam belli anno [[479 a.C.n.]] decidit in Plataeensium finibus pugnata est et parta victoria Graeci communem tumulum in honorem mortuorum ibi erexerunt<ref>Athenienses et Lacedaemonii tamen separatum tumulum ibidem suis erexerunt.</ref>; simul templum [[Zeus|Iovi]] Eleutherio (hoc est Liberatori) aedificarunt et ''Eleutheria'', panhellenicos gymnicos ludos, instituerunt<ref>̻{{Strabo}} IX.2.31. [[Pausanias]] IX.2.</ref> quae tertio saeculo p.C. quinto quoque anno adhuc celebrabantur. ''Daedala'' ferias quoque in Herae honorem celebrabant Plataeenses quam narrabant a Iove olim iratam secessise et strategemate Cithaeronis regis marito reconciliatam qui deo suasit ut Plataeam, Asopi filiam, uxorem ducere simularetː revera sponsa nihil aliud erat quam lignea statua velo adoperta erat, eorum generis quae tum daedala appellabant, unde nomen feriis datum<ref>[[Pausanias]] IX.2.</ref>. Quod cum animadvertisset pacata est adcurrens Hera. In tantum odium inter Thebanos et Plataeenses crevit ut anno [[431 a.C.n.]], media pace, nondum bello inlato, trecenti Thebani per proditionem noctu intra moenia intromissi urbe ex improviso potiri temptarintː quibus circumventis captisque, incolae captivos omnes statim interficere constituerunt, omne pactum de eorum vita recusantes<ref>[[Thucydides]] II.2-6.</ref>. Anno [[429 a.C.n.]] [[Reges Spartae|rex]] [[Archidamus II|Archidamus]] et Peloponnesii urbem, cum societatem Atheniensium dimittere recusassent, circumvallaverunt. Tum Plataeenses uxoribus et liberis Athenas missis quadringentos viros tantum ad moenia tuenda reliquerant<ref>[[Thucydides]] II.71-78</ref> e quibus 212 hieme 428/7 a.C.n. munimenta hostium perrumpentes Athenas pervenerunt<ref>[[Thucydides]] III.20-24.</ref>. At aestate [[427 a.C.n.]] ultimi defensores fame subacti sese Lacedaemoniis dedunt<ref>[[Thucydides]] III.52</ref>. Thebanis hortantibus per iudices Lacedaemonios ad unum morte damnati sunt et urbs solo adaequata et e lapidibus templum [[Hera|Herae]] et magnum deversorium ad templum aedificarunt. Simul agros publicatos quibusdam agricolis Thebanis locarunt<ref>[[Thucydides]] III.68.</ref>. Restitutae a Lacedaemoniis post [[386 a.C.n.]], iterum a Thebanis circa [[373 a.C.n.]] deletae<ref>[[Pausanias]], ''[[Descriptio Graeciae]]'' IX.1. [[Xenophon]], ''[[Hellenica (Xenophon)|Hellenica]]'' VI.3.1</ref>, a [[Macedonia antiqua|Macedonibus]] regibus [[Philippus II (Macedonum rex)|Philippo II]] et [[Alexander Magnus|Alexandro Magno]] (qui Thebas omnino delevit) postremo rursus aedificatae et variis privilegiis ornatae sunt Plataeae, tamquam virtutis Graecae exemplum memorabile.
 
== Notae ==