Quantum redactiones paginae "Cortex cerebri" differant

m
=== Laminae neocorticis (coloratione Nissliana) ===
[[Fasciculus:Constudcortex2.png|thumb|Laminae neocorticis]]
Ope [[coloratio Nissliana|colorationis Nisslianae]] neocortici humano sunt laminae sex, numerantur I-VI - lamina I est extrema, lamina VI intima. Laminae I-IV praecipue fibras [[indita]] aliarum cerebri partium accipiunt, laminae V et VI axona edita imprimis in [[thalamus (cerebrum)|thalamum]] emittunt.
==== Lamina I ====
Lamina I, extrema corticis, ''lamina molecularis'' vocitatur. [[perikaryon|Perikarya]] et [[neuron]]orum et [[Cellula glialis|cellularum glialium]] modo pauca videri possunt. Somata (perikarya) neuronorum saepe situm horizontalem ([[cellula Cajaliensis|cellulae horizontales vel Cajalienses et Retzii]]), quae sunt interneurona, ostendunt. Quamquam [[ontogenesis cerebri humani|ontogenesi]] ineunte mature et abunde generatae, quibus [[reelinum]] incrementi embryonalis cerebri secernunt, post [[partus|partum]] vero [[apoptosis]] ope pleraeque destruuntur.
15 832

recensiones