Quantum redactiones paginae "Ambracia" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 11:
'''Ambracia''' ([[Graece]] {{Polytonic|Ἀμβρακία, Ἀμπρακία}}) fuit urbs [[Graecia|Graeca]] antiqua, [[Corinthus|Corinthiorum]] colonia, 7 m.p. a [[Sinus Ambracius|Sinu Ambracio]] distans et ad ripas fluminis [[Arachthus|Arachthi]] iacens. Plerosque incolas amisit cum Augustus [[Nicopolis|Nicopolim]] per synoecismum condidit. Condita est inter annos fere 650 et 625 a.C.n. duce [[Gorgus|Gorgo]] [[Cypselus|Cypseli]] filio. Ruinae Ambraciae iuxta urbem hodiernam [[Arta]]m reperiuntur.
 
[[Bellum Peloponnesiacum|Bello Peloponnesiaco]] Ambraciotae Corinthiorum et Lacedaemoniorum socii fuerunt quibus navales copias praestiterunt<ref>[[Thucydides]] II.80.</ref>. Hieme 426/5 a.C.n. insignem cladem ab [[Acarnania|Acarnanis]] et Atheniensibus acceperunt adeo ut rerum gestarum scriptor [[Thucydides]]<ref>''[[Historiae (Thucydides)|Historiae]]'' III.105-114</ref> existimarit hanc cladem pro civitatis magnitudine e toto bello maximam fuisse, quae quidem tam brevi spatio uni civitati accidisset. Corinthii trecentorum virorum praesidium statim miserunt qui urbem defenderent.
== Notae ==
<references/>