Quantum redactiones paginae "427 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 3:
== Eventa ==
* [[Agis II]] rex [[Sparta|Lacedaemoniorum]] factus est.
*[[Bellum Peloponnesiacum]] : tempore messis Lacedaemonii Cleomene duce [[Attica|Atticam]] quartum invadunt et rura vastant. Post longam obsidionem [[Mytilene|Mytilenenses]] sese Atheniensibus, [[Plataeae|Plataeenses]] Lacedaemoniis dedunt. [[Corcyra (urbs antiqua)|Corcyrae]] [[Bellum civile|bellum civile]] saeviit inter populares Atheniensium fautores et optimates a [[Corinthus|Corinthiis]] incitatos. Et Lacedaemonii et Athenienses classem auxilio fautoribus suis misere. Athenienses tum superiores fuereː optimatium igitur Corcyraeorum magna caedes fuit. Autumno bello inter [[Leontini|Leontinos]] et [[Syracusae|Syracusanos]] exorto Athenienses viginti naves ad Siciliam miserunt quibus socios Leontinos adiuvarent atque simul frumento in Peloponnesum advecto impedimento forent. Illae naves [[Rhegium|Rhegii]] in [[Ancora|ancoris]] tenebantur (ipsi Rhegini Leontinorum socii erant).
̇̇
 
== Nati ==