Quantum redactiones paginae "Vocatus atque non vocatus Deus aderit" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Carmen Horatii iam in pagina citatur.
Tags: Reverted 2017 source edit
Linea 1:
{{latinitas|1}}
'''Vocatus atque non vocatus Deus aderit''' titulus est Adagii."<ref>Erasmus, ''[[Adagia (Erasmus)|Adagia]]'' 1232=2.3.32</ref> 1232, quibus verbis [[Erasmus]] reddidit latine<ref>Nusquam apud Antiquos legitur sententia haec latine quam primus Erasmus veste latina induit.
nusquam etiam apud Antiquos "vocatus et invocatus" invenitur : Joshua Tree, Behemot 2333, p. 46 : "Er ignorierte ihre Provokation und wies sie auch nicht darauf hin, dass das lateinische Sprichtwort korrekterweise vocatus atque non vocatus deus aderit lautete".[https://books.google.be/books?id=xVVtDwAAQBAJ&pg=PA46&dq=Vocatus+et+invocatus+deus+aderit&hl=fr&sa=X&ved=0ahUKEwjD4Ljm0JXnAhVJIMUKHVMYDiYQ6AEISDAD#v=onepage&q=Vocatus%20et%20invocatus%20deus%20aderit&f=false]</ref> oraculum Lacedaemoniis redditum quod est : '''καλούμενός τε κἄκλητος Θεὸς παρέσται''', id est ut scribit Erasmus : « id est vocatus et invocatus Deus aderit. Usus erit, ubi quid significabimus etiam non arcessitum, neque curatum, tamen eventurum, velimus nolimus, puta senectam, mortem, malefactorum poenam. Horatius huc allusit in Odis :
:''Nec satelles Orci''
:''Callidum Promethea''
:''Rexit, auro captus, hic superbum''
:''Tantalum, atque Tantali''
:''Genus coercet, hic levare functum''
:''Pauperem laboribus,''
:''Vocatus atque non vocatus audit.''
 
Fortassis respexit huc et Terentius in Eunucho : ''Ut vocato mihi atque invocato sit locus semper''».
 
Origo huius [[sententia]]e est responsum [[oraculum Delphicum|oraculi Delphici]]. Nam, ut apud [[Thucydides|Thucydidem]] legimus<ref>Thucydides, ''[[bellum Peloponnesiacum|Historiae]]'' 1.118.3</ref>, [[Lacedaemon]]iis ad bellum contra Athenienses iam paratis satius visum est de eventu oraculum adire rogatum, utrum res bellicosae prospere successurae essent. Legati haec a deo responsa domum reportaverunt: "κατὰ κράτος πολεμοῦσι νίκην ἔσεσθαι, καὶ αὑτὸς (ἔφη) ξυλλήψεσθαι καὶ παρακαλούμενος καὶ ἄκλητος" ('victoriam obventuram esse summa vi pugnantibus seque ipsum affuturum<ref>''Affuturum'' Graece eodem sensu dictum est ac ''adiuturum''.</ref> esse et vocatum et invocatum').
Line 17 ⟶ 9:
 
E citationibus huius proverbii apud antiquos memoratu digna est illa in [[carmen|carmine]] [[Horatius|Horatii]]<ref>Horatius, ''[[Carmina (Horatius)|carmen]] 2.18.</ref>, quamvis et verbis et sensu aliquanto variata et ad [[paradoxum|oxymoron]] contracta. Eo loco post seriem hominum ditissimorum et inexsaturabilium [[Charon]]tem [[Orcus|Orci]] satellitem inexorabilem ostentat eos eodem modo coercere, quo „levare functum / pauperem laboribus / vocatus atque non vocatus audit".<ref>loco citato vv. 38-40</ref>.
Fortassis respexit huc et Terentius in Eunucho : ''Ut vocato mihi atque invocato sit locus semper''».
 
Nostra aetate clarissima sunt illa, quae de [[psychologus|psychologo]] [[Carolus Jung|Jung]] ferunt: eum iuvenem hoc proverbio apud Erasmum reperto tantopere motum esse, ut id multis post annis in limine aedium suarum in Küssnacht scribi iuberet.