Quantum redactiones paginae "Capsicum annuum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 17:
'''''Capsicum annuum''''' (binomen a [[Carolus Linnaeus|Linnaeo]] anno [[1753]] statutum) est species plantarum florentium familiae [[Solanaceae|Solanacearum]] in [[America media]] sponte crescens. Hominibus grata et in medicina utilis est propter fructus, gustu aliquarum varietatum mitiore sed multarum fervente. Propter hoc per mundum fere totum sub climatibus temperatis tropicisque culta est. Vestigia ''Capsici annui'' non iam domesticati, inter alimenta humana annis inter 9 000 et 7 000 [[ante praesentem|a.p.]] deposita, in [[spelunca Romero]] et [[spelunca Coxcatlán]] medii [[Mexicum|Mexici]] reperta sunt. Tardius in eadem fere regione haec species domesticatam esse censetur.
 
Fructus sapore pungenti tam huius speciei quam hybridae, cum fructus aliarum specierum generis ''[[Capsicum (genus)|Capsici]]'', omnes sub appellatione generali "[[Capsicum (fructus)|capsici]]" describi solent. Illae varietates ''[[Capsicum annuum|C. annui]]'', quibus sapor non pungens sed dulcis sit, a productoribus comestoribusque nomine speciali in pluribus linguis distinguuntur: Latine "[[capsicum dulce (fructus)|capsicum dulce]]" appellantur.
 
== Notae ==