Quantum redactiones paginae "Udalricus Matthias" differant
Content deleted Content added
Linea 3:
==Vita==
[[File:EDE-Transdono 2009.JPG|thumb|EDE - Matthias uxore praesente tradit parlamento Europaeo subscriptiones fautorum, 2009]]
Matthias idioma [[ludovicus Lazarus Zamenhof|Zamenhofianum]] edidicit anno 1986 et libros pepigit, etiam mythistoriam ''Fajron sentas mi interne'' (1990) qui in [[index librorum legendorum Esperanticorum|Indice librorum legendorum Esperanticorum]] invenitur. Insuper linguae Esperanticae cursus atque libellos praeconiarios diligenter concinnavit. Anno 1995 opus mathematicum ''Fundamentoj de lineara algebro'' scripsit
In Alma Matre [[heidelberga|Heidelbergensi]] anno 1992 baccalaureus et biennio post doctor creatus est dissertatione de graphorum theoria professoribus Adalberto Brandis et Béla Bollobás iudicibus. Mensibus inter Aprilelm et Octobrem 1996 [[budapestinum|Budapestini]] stipendio Europaeo fruebatur. Ex anno 1996 [[aquae Mattiacae|Aquis Mattiacis]] quaestiones mathematicas pro societatibus assecurationum solvit. Usque annum 2003 apud conductores Heissmann GmbH fuit, postea apud compertis GmbH. Anno 2000 autem [[hongcongum|Siamkiami]] uxorem [[Nan Matthias-Wang]] philologam<ref>[https://web.archive.org/web/20181110081207/http://china-europa.de/ Nan eius uxor etiam in culturali commutatione inter Sericas regiones et Europam centralem operam dabat]</ref> convenit, quacum filiam Christinam Yali (* 2002) et Davidum (* 2006) habet.
|