Quantum redactiones paginae "Cyrus Minor" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 2:
'''Cyrus Minor'''<ref>[[Cicero]], ''Senec.'' 17,59. ''Div''. 1,25,52.</ref> fuit filius regis Persarum, [[Darius II (rex Persarum)|Darii II]], et eius uxoris Parysatidis, frater minor [[Artaxerxes II (rex Persarum)|Artaxerxis II]] cui regnum eripere conatus est. Natus circa 424 a.C.n., anno [[401 a.C.n.]] pugna apud Cunaxam in [[Babylon|Babylonia]] occisus est. ''Minor'' dicebatur ne confunderetur cum magno [[Cyrus II (rex Persarum)|Cyro]], conditore [[Imperium Persarum|imperii Persici]]. De eius vita praecipuus fons nobis est scriptor Graecus [[Xenophon (scriptor)|Xenophon]], qui Cyrum in bello adversus fratrem comitatus est. Cui tamen fonti non fides sine suspicione habenda est : nimis enim Cyro favet.
 
Anno [[407 a.C.n.]] [[Satrapes|satrapes]] [[Lydia (satrapia)|Lydiae]], [[Phrygia|Magnae Phrygiae]], [[Cappadocia (provincia Romana)|Cappadociae]]<ref>[[Hellenica (Xenophon)|Hell.]] I,4,3. [[Anabasis (Xenophon)|Anabasis]] I,9,7.</ref> a patre factus navalibus copiis praeerat, quae cum [[Lacedaemon|Lacedaemoniis]] adversus [[Athenae|Athenienses]] pugnare deberent. Tunc socios pecunia<ref>[[Hellenica (Xenophon)|Hellenica]] I,5,3-8 ; I,6,18 ; II,1,10-11 ; II,3,8. [[Thucydides]] II.65.12.</ref> saepe adiuvit necnon novas naves plus quam semel ministrando (nam maritimis proeliis Lacedaemonii plures clades ab Atheniensibus acceperunt). Patre vero mortuo anno [[404 a.C.n.]] insidias fratri [[Artaxerxes II (rex Persarum)|Artaxerxi]] regnare incipienti parare a [[Tissaphernes|Tissapherne]], satrapa [[Caria|Cariae]] et [[Ionia|Ioniae]], accusatus<ref>[[Anabasis (Xenophon)|Anabasis]] I,1,3 : fortasse iure etiam si Xenophon verbum ''διαβάλλει'' ponit.</ref>, nisi precibus matris Parysatidis donatus esset, in satrapiam salvus non redisset, ubi iniuriam sibi factam ulcisci constituit. A quo tempore magnum exercitum colligere coepit, tamquam expeditionem adversus [[Pisidia|Pisidas]] pararet<ref>''Anabasis'' I,2,1.</ref>. [[Bellum Peloponnesiacum|Bello autem Peloponnesio]] confecto, Lacedaemonios victores Cyrus auxilia rogavit, quae suorum priorum beneficiorum velut merces forent<ref>[[Hellenica (Xenophon)|Hellenica]] III,1,1.</ref>. Nec Sparta recusavit sed eum classe sua adiuverunt atque milites Graecos [[Bellum Peloponnesiacum|Bello Peloponnesio]] exercitatos ac sibi pecuniam ex arte militari quaerentes in Asiam tramitti siverunt. Illi mercenarii Graeci, quibus mox nomen [[Decem milia|Decem Milia]] inditum est, quamquam primo ignari quo ducerentur<ref>''Anabasis'' I,3,1.</ref>, tamen, ducente Lacedaemonio profugo [[Clearchus|Clearcho]], Cyrum usque ad Cunaxam in [[Babylonia]]m secuti sunt. Ibi proelio commisso cum rege Artaxerxe, Graeci quidem adversarios fuderunt atque fugientes persecuti sunt, sed redeuntes cognoverunt Cyrum et qui circa eum steterant media acie perisse.
==Fontes==
*[[Plutarchus]], ''Artaxerxes'', cap. I-IV et VI-XIII.