Quantum redactiones paginae "Pausanias (dux Lacedaemonius)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
 
Multam invidiam tamen tam apud Spartanos quam apud Athenienses ob superbiam movit et accusationes variae ei inlatae sunt. Tum Lacedaemonii eum Spartam revocare maluerunt eo magis quo iam Medismi (nam Graeci antiqui Medos a Persis vix distinguebant) suspicionem moverat. In fine iussu [[Ephori|ephororum]] inedia in templo Athenae Chalcioecae inclusus periit quo supplex fugerat. "Medismi" enim sui illas poenas dedit. Certe homo vanus erat qui hoc distichum elegiacum tripodi a Graecis consecrato inscripseratː
 
ː ''Ἑλλήνων ἀρχηγὸς ἐπεὶ στρατὸν ὤλεσε Μήδων,''
ː ''Παυσανίας Φοίβῳ μνῆμ' ἀνέθηκε τόδε.'' (Hoc estː Graecorum dux postquam exercitum delevit Medorum // Pausanias Phoebo monumentum dedicavit hoc")