Quantum redactiones paginae "Pausanias (dux Lacedaemonius)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
Pausanias (mortuus circa [[460 a.C.n.]]) e stirpe regia [[Agiades|Agiadum]] natus, filius [[Cleombrotus (regens Spartae)|Cleombroti]] erat et nepos [[Reges Spartae|regis]] [[Anaxandrides II|Anaxandridae II]]. Ipse non regnavit ː tutelam patruelis sui Pleistarchi regis, filii [[Leonidas I|Leonidae I]], tantum gessit<ref> ''[[Historiae (Herodotus)|Calliope]]'' 10</ref> sed eius filius Plistoanax Pleistarcho successit et inclitus [[Pausanias (rex Spartae)|rex Pausanias]] eius nepos fuit. Pausanias noster ad gloriam pervenit dum Gtaecos Persarum dominationem aspernantes in [[Pugna Plataeensis|pugna apud Plataeas]] anno [[479 a.C.n.]] ducit quae de eventu [[Bella Graeco-Persica|secundi belli inter Graecos et Persas]] decidit. Anno sequenti classi sociorum ex omni Graecia praeerat quae [[Byzantium|Byzantium]] cepit et maximam partem insulae [[Cyprus|Cypri]] subegit<ref>[[Herodotus]] [[Historiae (Herodotus)|Melpomene]] 81. [[Thucydides]] I.94.</ref> et civitatibus Graecis Asiae auxilium adversus Barbaros tulerunt.
 
Multam invidiam tamen tam apud Spartanos quam apud Athenienses ob superbiam movit et accusationes variae ei inlatae sunt. Tum Lacedaemonii eum Spartam revocare maluerunt eo magis quo iam Medismi (nam Graeci antiqui Medos a Persis vix distinguebant) suspicionem moverat. In fine iussu [[Ephori|ephororum]] inedia in templo Athenae Chalcioecae inclusus periit quo supplex fugerat. "Medismi" enim sui illas poenas dedit. Certe homo vanus erat qui hoc distichum elegiacum tripodi a Graecis consecrato inscripseratː
ː ''Ἑλλήνων ἀρχηγὸς ἐπεὶ στρατὸν ὤλεσε Μήδων,''
ː ''Παυσανίας Φοίβῳ μνῆμ' ἀνέθηκε τόδε.'' (Hoc estː Graecorum dux postquam exercitum delevit Medorum // Pausanias Phoebo monumentum dedicavit hoc")
== Notae ==
<references/>