Quantum redactiones paginae "Apis mellifera" differant

Content deleted Content added
Pauca de insigni Barbarinorum
Tag: 2017 source edit
No edit summary
Tag: 2017 source edit
Linea 27:
::Apes non sunt solitaria [[natura]], ut [[aquila]]e, sed ut [[homo sapiens|homines]]. Quod si in hoc faciunt etiam graculi, at non idem, quod hic [[societas humana|societas]] operis et [[aedificium|aedificiorum]], quod illic non est, hic ratio atque ars, ab his opus facere discunt, ab his aedificare, ab his [[victus|cibaria]] condere. Tria enim harum: [[cibus]], [[domus]], opus, neque idem quod cera cibus, nec quod mel, nec quod domus. Non in favo sex angulis cella, totidem quot habet ipsa pedes? Quod [[geometria|geometrae]] hexagonon fieri in orbi rutundo<!--sic? (rotundo?)--> ostendunt, ut plurimum loci includatur. Foris pascuntur, intus opus faciunt, quod dulcissimum quod est, et [[deus|deis]] et hominibus est acceptum, quod favus venit in altaria et mel ad principia convivi et in secundam mensam administratur. Haec ut hominum [[civitas|civitates]], quod hic est et [[rex]] et [[imperium]] et societas. Secuntur omnia pura. Itaque nulla harum adsidit in loco inquinato aut eo qui male oleat, neque etiam in eo qui bona olet unguenta. Itaque iis unctus qui accessit, pungunt, non, ut [[musca]]e, ligurriunt, quod nemo has videt, ut illas, in [[caro|carne]] aut [[sanguis|sanguine]] aut adipe. Ideo modo considunt in eis quorum sapor dulcis. Minime malefica, quod nullius opus vellicans facit deterius, neque ignava, ut non, qui eius conetur disturbare, resistat; neque tamen nescia suae imbecillitatis.<ref>''De Re Rustica'' (3.16.4–8) M. Terentii Varronis.</ref>
 
Romani antiqui examen apium non a regina, sed a rege vel regulo duci putaverunt; talia leguntur apud [[Vergilius|Vergilium]]<ref>Vergilius, [[Georgica|GorgiconGeorgicon]] 4.21 sequ.: ''cum prima novi ducent examina reges / vere suo''</ref> et Varronem. Similiter apud Graecos antiquos: ἡγεμών ('dux') vel βασιλεύς ('rex').
 
Apis mellifera in [[insigne|insigni]] [[familia Barbarinorum|familiae Barbarinorum]] videtur.