Quantum redactiones paginae "Pandion" differant

Content deleted Content added
m +
m bot: removing unnecessary Unicode control characters; mutationes minores
 
Linea 1:
[[Fasciculus:Greece-0290 (2215900588).jpg|thumb|Reliquiae [[monumentum|monumenti]] heroum eponymorum in Agora Athenarum.]]
 
'''Pandion''' ([[Graece]] Πανδίων) fuit [[heros]] et [[rex]] arcanus [[Athenae|Athenarum]], qui [[Athenae Mycenaeae|aetati Mycenaeae]] (saeculo XIV aut XIII a.C.n.) adscribi potest. Nam in indice regum apud [[Hellanicus|Hellanicum]] exposito sextum locum obtinet.<ref>Hellanicus 1 (''[[Die Fragmente der griechischen Historiker|FGrHist]]'' I: 449).</ref> Quo in indice postea nomen ''Pandionis'' (et ''Cecropis'') duplicatum est,<ref>Scherf 2006.</ref> quae mutatio primum in ''Marmore Pario''<ref>''FGrHist'' 239 A 1-17.</ref> apparet. Hic enim '''[[Pandion I]]''' (1437/6-1397/6),<ref>Harding 2007: 42.</ref> quintum locum obtinet, et octavum''' [[Pandion II]]''' (1307/6-1282/1).<ref>Harding 2007: 48-50.</ref>
 
De rebus gestis herois illius mythologici paene nihil notum est, sed nonnulla monumenta historica aliaque vestigia memorabilia posteritati relicta sunt, quorum in notitiam praecipue per auctores antiquos venimus.
Linea 7:
Nomen Pandionis ad [[Pandia]], sacra vetera [[Zeus|Iovi]] instituta, referri videtur, et quidem ita, ut a nomine sacrorum illorum ''Pandion'' ductum sit. Nam forsitan ille qui primus Pandiis sacra fecerit ''Pandion'' nominatus sit.<ref>Kearns 1969: 68-69; Sourvinou-Inwood 2003: 74.</ref> [[Clisthenes Atheniensis|Clisthenes]], cum saeculo VI a.C.n. [[Attica]]m susciperet administrandam, terram in decem tribùs divisit et suum cuique tribuit heroa conditorem, unamque ex tribubus [[Pandionis|Pandionidem]] ex nomine Pandionis nominavit. Saeculo IV a.C.n. in [[forum antiquum Athenarum|Agora]] positum est [[monumentum heroum eponymorum|monumentum]] heroibus illis [[eponymus|eponymis]], inter quos etiam statua Pandionis erat. Hodie solum podium marmoreum in loco restat (vide imaginem adpositam) sed in [[Museum archaeologicum fori antiqui Athenarum|museo archaeologico Agorae]] exemplar opinabile monumenti in conspicuo positum est. Praeterea in [[Acropolis Athenarum|Acropoli]] erat heroum Pandioni positum.<ref>[[Pausanias (scriptor)|Paus.]] ''[[Graeciae descriptio|Perieg.]]'' 1.5.4; Kearns 1969: 191.</ref>
 
Quae inter Pandionem heroa et Pandionem I / II intersit ratio, ambiguum est. Consentaneum est enim Pandionem heroa cum altero utro horum regum coniungere, ac putare Pandionem I aut Pandionem II ad lacunam chronographicam explendam fictum esse.<ref>Harding 2007: 42, qui Pandionem I falsum esse suspicatur.</ref>
 
== Notae ==
Linea 14:
== Bibliographia ==
* Harding, Phillip (2007) ''The Story of Athens: The Fragments of the Local Chronicles of Attika.'' Routledge.
* Kearns, Emily (1969) ''The Heroes of Attica.'' University of London Institute of Classical Studies.
* Kron, Uta (1976) ''Die zehn attischen Phylenheroen: Geschichte, Mythos, Kult und Darstellungen.'' Mann.
* Robertson, Noel (1993) ''Festivals and Legends: The Formation of Greek Cities in the Light of Public Ritual.'' The University of Toronto Press.
* Scherf, Johannes (2006) Pandion, ''Brill’s New Pauly''. Volumina antiquitatis a Hubert Cancik & Helmuth Schneider edita.
* Sourvinou-Inwood, Christiane (2003) ''Tragedy and Athenian Religion.'' Lexington Books.
* Valdés Guía, Miriam (2007) Delimitación territorial y fronteras: la imagen mítica del sinecismo ático y su antigüedad en la tradición. ''Polifemo'' 7: 253–273.
 
{{NexInt}}
* ''[[Pandion (avis)|Pandion]]'' ([[avis]])
* ''[[Pandion haliaetus‎haliaetus]]''
 
[[Categoria:Reges Athenarum]]