Quantum redactiones paginae "Pura (Sancta)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Tag: 2017 source edit
Lapsus emendavi.
Tag: 2017 source edit
Linea 5:
Apud sanctum [[Ambrosius|Ambrosium]]<ref>Ambrosius,''de virginibus'' 2. cap.4 (h. e. §§ 21-33).</ref> legimus virginem quandam quondam [[Antiochia]]e fuisse, quae in fide sua Christiana constanter perseverans ab imperatore impio ad [[lupanar]] damnaretur. Militem Christianum eam veste inter sese mutata servavisse, hanc ita pudore pudicitiaque servata evasisse, illum autem ad supplicium ductum esse. Virginem ea re cognita statim revertisse cumque eodem certavisse, utri martyrium liceret subire. Postquam Ambrosius more oratorum utriusque argumenta acutissime proferri fecerit, postremo virgo animo dubiis dilacerata in discrimine locuta est: "non ego te mortis vadem elegi, sed praedam pudoris optavi. Nihil hic medium est: hodie aut rea ero tui sanguinis aut martyr mei" et "ego opprobrium declinavi, non martyrium." Sicut persona tragoediae nunc perducta est ad duas res aequaliter vitandas, quarum unam eligere necesse est. Postremo ambo vicerunt, utrique in rogo morienti palma victoriae et martyrii donata est. Quo facto multi [[paganus|paganorum]], consilium imperatoris ad irritum perducentes, [[baptismus|baptisma]] precati sunt.
 
Haec fabella materia facta est historiae "de virgine quadam Antiochena" [[Iacobus de Voragine|Iacobi de Voragine]], qui eam, Ambrosii verba mutatis paucis paucisque omissis repetens, in sua [[Legenda aurea]] rettulit '".
 
Anno autem 1570 Sachs [[Norimberga]]e suum "schön new Meysterlied 'Pura die Jungkfraw vnd heylig Märterin'" (Latine 'novum carmen bellum "Pura virgo et martyr sancta"') edidit. Is primus fuit, qui lectores de nomine rebusque paucis de vita eius certiores facere voluit, dicens Ambrosium de ea temporibus imperatoris [[Flavius Valens|Valentis]] martyrium passa scripsisse. "Sutor idemque poeta"<ref>His verbis in lingua Theodisca "Schuhmacher und Poet dazu" Sachs professionem suam explicare solebat.</ref> noster legendam de Pura reddidit narrationem confessioni novae [[Martinus Lutherus|Lutheranae]] servientem, cuius defensor ac propugnator erat.
 
Paucis annis post haec fabula, nimirum sensu novae religionis autumata et interpretata, reperitur in libro cantuum [[Ausbund|"Aussbund Etlicher schöner Christlicher Geseng ..."]] anno 1585 edito. Nonum libri Ausbund carmen 17 stropharum a Hans Buchel<ref>Eiusdem, etiam Hans Büchl dicti, quinque carmina in Ausbund contenta sunt.</ref> factum ibi inscriptum est "Eine schöne Historie, die sich unter Kayser Valerio hat zugetragen, von einer Jungfrauen, Pura genannt, und einem Jüngling. Geht in Georg Wagners Melodey." (TheodisceLatine ''Historia bella sub VespasianoValerio gesta, de virgine, Pura nominata, et adulescente quodam. Modo Georgii Wagner.''<ref>Nova carmina componentibus mos erat strophas omnibus notas sibi proponere imitandas, ut facile canerentur. Ille Georg Wagner prius ecclesiae Romanae sacerdos, ''Carpentarius'' latinizatus, ipse anno 1527 martyrium in rogo passus est.</ref>. Hoc enim opere collectaneo [[Anabaptistae|Anabaptistarum]] Ausbund imprimis martyria sectatorum huius fidei, ab ecclesia Romana [[haeresis]] putatae, continentur, sed etiam sanctorum, quorum mores et passiones ad suamhorum rationem et disciplinam pateant.
 
Item eandem fabellam Stephanus Augustus Winkelmann tractavit, cuius carmen "Pura" anno 1803 in "Göttinger Musen-Almanach" editum est. Hunc textum paulo post [[Achim von Arnim]] rescripsit et in primum volumen [[anthologia|anthologicorum]] "Des Knaben Wunderhorn" (Latine 'Pueri cornu mirabilium '{{dubsig}}) a se una una cum [[Clemens Brentano|Clemente Brentano]] factorum recepit.
 
== Notae ==