Quantum redactiones paginae "Samogitia" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
 
==Historia==
Initio saeculi XIII Samogiti ab [[Fratres militiae Christi Livoniae|ordine Livonico]] defendebatur. Anno 1236 Samogiti cum Lituanis sociis in pugna apud Saule [[Eques (medium aevum)|equites]] vicerunt. Anno [[ordo Livonicus|ordine Livonico]] apud Durbe victo [[MindaugusMindaugas]] magnus dux Lituaniae de [[Ecclesia Catholica Romana|religione Catholica]] destitit, Samogitia autem ducatus sui iuris fit, sed gradatim ad Lituaniam adiungebantur. [[Jagaelus]] Ordini Samogitiam dedit, cum Samogitae [[Kenstutus|Kenstuti]] inimici eius partem cepissent, des seditione facta Samogitia sub imperio Ordinis non manebat. Anno 1442 ut ''ducatus Samogitiae'' in [[Magnus Ducatus Lituaniae|Magnum Ducatum Lituaniae]] inclusa est, quod [[Lituanice]] plene ''Magnus ducatus Lituanorum Russorum Samagitarum aliorumque'' nominabatur. Samagiti ultima gens Europae est, quae a [[paganismus|paganismo]] destitit; solum saeculo XV baptizati sunt. De moribus eorum paganis etiam [[Ioannes Lasitius]] librum composuit<ref>[https://archive.org/details/dediissamagitar00manngoog ''De diis Samagitarum caeterorumque Sarmatarum et falsorum Christianorum''], 1615.</ref>. [[Mednica]]<ref>Cf. [https://www.worldcat.org/title/codex-mednicensis-seu-samogitiae-dioecesis/oclc/28677138 ''Codex Mednicensis seu Samogitiae Dioecesis'']; [https://www.estreicher.uj.edu.pl/staropolska/baza/wpis/?sort=id&order=-1&id=199577&offset=42899&index=8 Synodus Diaecesana Mednicensis, 1752]; ''ecllesia cathedralis Mednicensis'', — [https://books.google.ru/books?id=HoETAAAAYAAJ Ianociana... vol. I, Varsoviae et Lipsiae 1776], p. 236; etiam ''Medenicenis, Medeniczensis'')</ref> (nunc Samogitice ''Varnē'') in Samogitia sedes dioeceseos erat. Nunc dioeceseis [[Dioecesis Siauliensis|Siauliensis]] et [[Dioecesis Telsensis|Telsensis]] existunt, quarum sedes Samogitice ''Šiaulē'' et ''Telšē'' appellabantur.
 
==Notae==