Quantum redactiones paginae "Exceptio firmat regulam" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
[[File:Disputatio inauguralis de exceptionibus quam ex decreto atque autoritate nobilissimi jctorum ordinis in almâ Leucoreâ sub praesidio viri ... Dn. Christiani Taubmanni (IA bub gb IX8UvaaDNOwC).pdf|thumb|''Exceptiones'' in titulo libri cuiusdam]]
'''''Exceptio firmat regulam''''' est [[Brocardicum|brocardus]] ab [[iurisprudentia]] medii aevi oriundus, qui hoc fere docet: exceptionibus exacte circumscriptis regulam stabiliri vel ita figi, ut, quorsum et quatenus pertineat, inter omnes constet. Hoc adagium, quamquam variis linguis dici saepissime auditur, plerumque male intellegitur. Prima huius rei causa esse videtur, quod frequentatione horum verborum hoc adagium ea, quam a primo habuit, clausula caret. Hac ipsa rerum contextus penuria factum est, ut regulae ad casus regulariter recurrentes attinere crederentur. At hoc quidem falso intellectum est, nam a primo de regularum definitione "stipulativa" vel pacticia agitur, quae mundum minime explanat sed arbitrio circumscribit.
 
Sunt qui in conloquiis cotidianis hoc proverbio sic uti soleant, tamquam si regulis necesse sit exceptiones esse — "nulla regula sine exceptione" — id quod absurdum videtur. Interdum ad hanc interpretationem decurrunt qui morem quempiam violantes se defendere volunt.