Quantum redactiones paginae "Exceptio firmat regulam" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
 
== Principium Tullianum ==
[[File:Détail d'une oeuvre d'Exception de P.Rubinstein.jpg|thumb|Opus [[patricius Rubinstein|Patricii Rubinstein]] pro expositione cui titulus ''Exceptionum]]'', anno 2017]]
[[File:CiceroEpistulaeAdFamiliaresVenice1547page329Detail.jpg|thumb|[[Marcus Tullius Cicero]] defensurus Lucium Cornelium Balbum scripsit in capitulo XVI: ''Quod si exceptio facit ne liceat, ubi non sit exceptum, ibi necesse est licere.'']]
Qui originem brocardi indagaverunt, [[Marcus Tullius Cicero|Ciceronem]] repperunt, defensorem [[Lucius Cornelius Balbus Maior|L.Cornelii Balbi]], qui, quod [[Gades|Gaditanus]] a [[Gnaeus Pompeius|Cn. Pompeio]] civitatem Romanam receperit, ab accusatore reprehendebatur. In oratione anno [[56 a.C.n.]] pro Balbo habita Cicero civitatem adfirmat e lege datam esse. Dicit enim in foederibus aliquarum barbararum nationum diserte exceptum esse, ne quis ex illis civis Romanus reciperetur: {{Citatio|''Etenim quaedam foedera exstant, ut Cenomanorum, Insubrium, Helvetiorum, Iapydum, non nullorum item ex Gallia barbarorum, quorum in foederibus exceptum est ne quis eorum a nobis civis recipiatur. Quod si exceptio facit ne liceat, '''ubi non sit exceptum, ibi necesse est licere'''. Ubi est igitur in foedere Gaditano, ne quem populus Romanus Gaditanum recipiat civitate? Nusquam.''<ref>Cic. ''Pro Balbo'' 32.</ref>}}. Quippe cum in foedere cum Hispanis facto non esset exceptum, ne liceret Gaditanis bene merentibus civitatem Romanam dari, nihil obstare videbatur, quin Balbus civis Romanus reciperetur.