Quantum redactiones paginae "Alexander Dumas (filius)" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
'''Alexander Dumas''' ([[Francice]] ''Alexandre Dumas fils'';<ref>Sic appellatus est quia pater eius, ''[[Alexander Dumas (pater)|Alexandre Dumas]]'' nomine, etiam scriptor fuit.</ref> natus [[Lutetia]]e die [[27 Iulii]] [[1824]] - obiit apud ''[[Marly-le-Roi]]'' die [[27 Novembris]] [[1895]]), [[Alexander Dumas (pater)|Alexandri Dumas]] et Mariae Catharinae filius haud legitimus, fuit scriptor scaenicus [[Francia|Francicus]] etiam ob [[mythistoria]]m ''[[La dame aux camélias]]'' notus. Anno [[1875]] Dumas in [[Academia Francica|Academiam Francicam]] cooptatus est.
==Vita==
[[File:IsledIf ChateaudIf Marseille NDDLG 11032007 JD.jpg|thumb|''Château d'Id'', ubi agitur historia Edmundi Dantès, gravionis Montis Christi]]
Annos XVII natus, postquam ludos Parisienses "Collège Bourbon/Lycée Condorcet" reliquit, in vestigia patris litteraria intravit poeseos libello praetitulato »Péchés de jeunesse«. Patrem in Hispania et Africa Septentrionali iter facientem comitatus est; reversus edidit mythistoricam phantasticam »Histoire de quatre femmes et d'un perroquet« (1847) quae lectoribus alliciebat. Sequebatur series fabularum Milesiarum: »Le roman d'une femme« (1848), »Césarine« (1848), »La dame aux camélias« (1848), »Le docteur Servans« (1849), »Antonine« (1849), »Trois hommes forts« (1850), »Tristan le Roux« (1850), »Diane de Lys« (1851), »Sophie Printemps« (1853), »La boîte d'argent« (1855), »Vie à vingt ans« (1856). Inter haec omnia physiognomiam specialem habet tantummodo »La dame aux camélias«, quippe quod opus secundum naturam confectum sit. Agitur de historia vix exaggerata meretricis Mariae Duplessis Parisiensis, qui [[phthisis|phtisi]] laborans mortua est. Ei valde plausum est. Id, [[censura]] superata, fama augebatur quando anno 1852 in tragoediam mutatum in diversis scaenis Parisiensibus productum est. Tum Franci artem suam dramaticam [[realismus|Realismo]] oblatam coepisse arbitrabantur. Revera Dumas socialia peccata splendide observans technicam dramaticam et dialogos captantes protulit. Tamen pulchritudo formae pravitatem argumenti ne celet.
 
Line 12 ⟶ 13:
Insuper theoriam suam de mulierum iuribus muneribusque necnon de legislationis erroribus in mythistoria »L'affaire Clémenceau« (1864) deposuit et in pluribus pamphletis velut »Lettres sur les choses du jour«, »Recherches de la paternité«, »L'homme-femme«, »Tue-la!«, »Les femmes qui tuent et les femmes qui votent« (1872–83), »Le divorce« (1880). Etiam in dramatum praefationibus res litterarii valoris magni creavit. Tamen quaestiones has emancipatorias in se contradictionibus plenae sunt.
 
Alexandrum Dumas maioris momenti fuisse ad technicam scaenicam emendandam constat. Amicitias colebat, hominibus auxiliabatur, vitam politicam autem vitabat. Anno 1875 academianus creatus est.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>