Quantum redactiones paginae "Thespiae" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
== Historia ==
[[Fasciculus:Thespiae 431-424 BC.jpg|thumb|[[Obolus|Obolus]] Thespiadum quinti saeculi a.C.n. Boeoticum scutum praebens.]]
Locus, ubi postea Thespiae ortae sunt, iam a [[Neolithicum|Neolithico]] inhabitatus erat. Thespiadae [[Thebae (Boeotia)|Thebanorum]] dominationi saepe obstiterunt qui omnes civitates Boeotiae circum se congregare volebant in Foedus Boeoticum. Cum [[Persia|Persae]] Graeciam anno [[480 a.C.n.]] invaderent et Thebani eorum societatem adfectarent, Thespiae sola Boeotiae civitas fuit praeter [[Plataeae|Plataeas]], quae recusaret, ne aquam et terram eis darent<ref>[[Herodotus]], Historiae 7,132.</ref>; econtra 700 homines [[Leonidas I|Leonidae]] in [[Pugna ad Thermopylas (480 a.C.n.)|Pugnam ad Thermopylas]] promptos praebuit<ref>[[Herodotus]], Historiae 7,202.</ref>([[480 a.C.n.]]) a Demophilo ductos, qui ad unum perierunt nec locum relinquere voluerunt<ref>[[Herodotus]], Historiae 7,222-227.</ref>; quare Persae poenas de rebellione sumentes ambas urbes (Thespias et Plataeas) deleverunt<ref>[[Herodotus]], Historiae 8,50.</ref>. Thespiae postea ab [[Athenae|Atheniensibus]] reaedificatae sunt. Iterum deletae sunt inter annos [[373 a.C.n.]]-[[367 a.C.n.]] a vicinis [[Thebae (Graecia)|Thebanis]].
 
[[Medium Aevum|Medio Aevo]] quidam vici loco Thespiarum antiquarum exstiterunt (sicut ''Eremocastrum'', ''Ascra'', ''Palaeoneochorium''). ''Erimocastrum'' diu sedes episcopalis remanebat. [[Imperium Ottomanicum|Turcis]] regnantibus incolae in Novum Erimocastrum (Thespias hodiernas) translati sunt. Anno [[1802]] loco Thespiarum antiquarum adhuc tres domus erant, quae postea relictae sunt. Hodie locus domibus caret.