Quantum redactiones paginae "Tegea" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Historic peloponnes de.png|thumb|Tegea in Peloponneso antiqua.]]
'''Tegea''' ([[Graece]] {{Polytonic|Τεγέα}}) fuit civitas antiqua [[Arcadia]]e in [[Graecia]]. Tegeates Lacedaemoniorum vicini erant quibuscum saepe bellum gerebant<ref>[[Herodotus]] I.66-68.</ref>, tum socii tum hostes.
== Historia ==
Quinto saeculo ineunte tempore [[Bella Graeco-Persica|bellorum Medicorum]] Tegeates secundum locum post Lacedaemonios in exercitu foederis [[Peloponnesus|Peloponnesiaci]] tenebant<ref>[[Herodotus]], ''[[Historiae (Herodotus)|Calliope]]'' 26-27</ref>. Certe anno [[479 a.C.n.]] fortiter [[Pugna Plataeensis|pugna Plataeensi]] pugnavere una cum Lacedaemoniis et Atheniensibus <ref>[[Herodotus]], ''[[Historiae (Herodotus)|Calliope]]'' 62, 70-71.</ref>ː 1500 [[Hoplites|hoplitas]] praestabant e quibus sedecim perdiderunt. [[Reges Spartae|Rex Spartae]] [[Leotychidas II]] damnatus [[Exsilium|exsul]] Tegeae egit usque ad mortem (circa 469 a.C.n.).Postquam [[Epaminondas]] Spartanos [[Pugna Leuctrica|Leuctris]] ([[371 a.C.n.]]) vicit, Tegeates foedus Arcadicum inierunt quod et ipsum tertio saeculo exeunte pars [[Foedus Achaicum|Foederis Achaici]] fit. Anno [[242 a.C.n.]] [[Reges Spartae|rex Spartae]] [[Leonidas II]] periculum iudicii fugiens Tegeae paulatim [[Exsilium|exsulatus]] est<ref>[[Plutarchus]], ''Agis'' XII.6 et XVI.4</ref> unde mox a fautoribus revocatus regnum sibi reciperavit et de adversariis supplicium sumpsit (241 a.C.n.).