Quantum redactiones paginae "Hilotae" differant

Content deleted Content added
No edit summary
an
Tag: Reverted
Linea 6:
 
Attamen ob penuriam virorum iam [[Bellum Peloponnesiacum|bello Peloponnesiaco]] nonnullos hilotas armare cogebantur Lacedaemonii ː tum manumittebantur sive statim atque legebantur sive stipendiis effectis et in categoriam ''neodamodarum'' (νεοδαμώδης = neopopularis) transibant, qui quamvis liberi plena civitate non fruebantur. In primis a secunda parte tertii saeculi [[Cleomenes III|Cleomenes III]] et [[Nabis]] manumissiones multiplicarunt spe potentiae militaris restituendae moti. Fieri potuit tamen ut ante magnam seditionem quinti saeculi a.C.n. condicio hilotarum melior fuerit ː secundum [[Herodotus|Herodotum]] ad [[Pugna Plataeensis|Plataeensem pugnam]] Lacedaemonii quinque milia [[Hoplites|hoplitarum]] Spartanorum miserunt cum 35 000 hilotis leviter armatis<ref>[[Herodotus]], ''[[Historiae (Herodotus)|Calliope]]'' 28 et 80-81 et 85. Vide iam ''[[Historiae (Herodotus)|Erato]]'' 80</ref> hoc est unusquisque hoplites septem hilotas secum ducebat. Quod aliquam fiduciam testatur.
 
Nonnulli [[Thessalia|Thessaliorum]] Medorum partes iam ab initio secuti eos in Phocidem et Boeotiam duxerantː quos ad puniendos missus est est Leutychidas circa [[476 a.C.n.]] At pecuniae ab hoste acceptae in ipsis castris convictus exsilio damnatus est atque eius domus diruta<ref>''[[Historiae (Herodotus)|Erato]]'' 72</ref>. Ita dedecus potius quam gloriam e bellis inter Graecos et Persis sibi paravit eo magis quod non magnum honorem praefecturam classis ei contulerant. Nam Lacedaemonii, qui maritimas expeditiones vitabant, alios quam reges classi praeficere solebant (ita Eurybiades Salamine imperabat) et magnm exercitum ad Plataeas pugnaturum turori regis minoris natu, [[Pausanias (dux Lacedaemonius)|Pausaniae]], mandare maluerant.
== Notae ==
<references/>