Quantum redactiones paginae "Pausanias (dux Lacedaemonius)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
Pausanias (mortuus circa [[460 a.C.n.]]) e stirpe regia [[Agiades|Agiadum]] natus, filius [[Cleombrotus (regens Spartae)|Cleombroti]] erat et nepos [[Reges Spartae|regis]] [[Anaxandrides II|Anaxandridae II]]. Ipse non regnavit ː tutelam patruelis sui Pleistarchi regis, filii [[Leonidas I|Leonidae I]], tantum gessit<ref> ''[[Historiae (Herodotus)|Calliope]]'' 10</ref> sed eius filius Plistoanax Pleistarcho successit et inclitus [[Pausanias (rex Spartae)|rex Pausanias]] eius nepos fuit. Pausanias noster ad gloriam pervenit dum magnamGtaecos partemPersarum Graecorumdominationem aspernantes in [[Pugna Plataeensis|pugna apud Plataeas]] anno [[479 a.C.n.]] ducit quae de eventu [[Bella Graeco-Persica|secundi belli inter Graecos et Persas]] decidit. Anno sequenti classi quoque [[Byzantium|Byzantii]] praeerat<ref>[[Herodotus]] [[Historiae (Herodotus)|Melpomene]] 81.</ref>, quae civitatibus Graecis Asiae auxilio venerat.
 
Multam invidiam tamen tam apud Spartanos quam apud Athenienses movit et accusationes variae ei inlatae sunt. In fine iussu [[Ephori|ephororum]] inedia in templo Athenae Chalcioecae inclusus periit quo supplex fugerat. "Medismi" enim accusabatur et illas poenas dedit.