Quantum redactiones paginae "Regio Vologdensis" differant

Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
'''Regio Vologdensis'''<ref>'Russia, ''Regio Vologdensis'', distr. Totjma, vicus Brjuchaczicha, in pineto uliginosa.' [http://www.museumwales.ac.uk/media/13940/Sphagnum-Catalogue-Printable.xls]</ref> ([[Russice]] Вологодская область, [[translitteratio|tr.]] ''Vologodskaja oblast' '') est [[divisio administrativa Russiae|subiectum]] [[Foederatio Russica|Foederationis Russicae]], anno [[1937]] creatum, et ab anno [[2000]] in [[Districtus Foederalis Septentrio-Occidentalis|Districtum (Circulum) Foederalem Septentrio-Occidentalem]] Russicum inclusum.
 
Cum regionibus [[regio Archangelopolitana|Archangelopolitana]] in septentrione, [[regio Kirovensis|Kirovensi]] in oriente, [[regio Costromensis|Costromensi]] et [[regio Iaroslaviensis|Iaroslaviensi]] in meridie, [[regio Tueriensis|Tueriensi]] et [[regio Novogardiensis|Novogardiensi]] in meridie-occidente, [[regio Leninopolitana|Leninopolitana]] in occidente atque re publica [[Carelia (res publica)|Carelia]] in septentrio-occidente contermina, regio Volodgensis in septentrio-oriente [[planities Europaea Orientalis|planitiei Europaeae Orientalis]] sita est. Aream 144 527 km<sup>2</sup> et circa 1 191 milia incolarum (anno [[2015]]) habet. Metropolis regionis est [[Vologda]], urbes aliae [[Totma]], [[Bielozera]], [[Ustiuga Magna]], [[Ustusna]], [[Wytegra]]. [[Duina Borealis]] cum [[Suchona]], [[Wytegra (flumen)|Wytegra]], [[Mologa]] flumina regionis sunt. [[Lacus Kubenensis]] et [[lacus Albus]] sunt lacus regionis maximi; ad [[lacus Onega|Onegam lacum]] et ad [[receptaculum aquae Piscarianum]] terrae regionis adiacent.
 
== Nota ==
24 512

recensiones