Quantum redactiones paginae "Immaculata Conceptio" differant

bibliographica
(paucis ampliavi.)
(bibliographica)
 
'''Immaculata Conceptio Beatae Virginis Mariae''' doctrina est [[Ecclesia Catholica|Ecclesiae Catholicae]] proclamans [[Virgo Maria|Mariam]] esse illibatam, a [[Peccatum originale|peccato originale]] liberam, a momento eius conceptionis. Saepe confusa cum [[Christi Natalis|partu virginalis]] Mariae, vel [[Annuntiatio|annuntiatione]] Christi, doctrina haec tractat de conceptione Mariae in utero eius matris, [[Sancta Anna|Sanctae Annae]]. Maria ergo concepta modo humano, tamen praeservata celebratur a labe originali, id quod expressum est in [[graduale|graduali]] missae secundum ritum ut dicunt [[Missa|Tridentinum]] verbis depromptis e [[Canticum Canticorum|Cantico Canticorum]] paucis mutatis: "Tota pulchra es, Maria: et macula originalis non est in te."<ref>[[Canticum Canticorum]] 4.7</ref> Iam ab [[Origenes|Origene]] vocatur immaculata, et festa eius Immaculatae Conceptionis diutissime in ecclesia celebrata, dogma declarata est a [[Pius IX|Pio PP. IX]] die [[8 Decembris]] [[1854]], Constitutione Apostolica ''Ineffabilis Deus''. Inde quotannis die 8 Decembris [[sollemnitas]] Conceptionis Immaculatae Beatae Mariae Virginis celebratur.
 
== Bibliographia ==
* Miguel de Luna y Arellano, ''Theoremata sacra, theologica et Juridica, tropica et anaglyphica, pro immaculata deiparae virginis conceptione'', Bruxellae 1652.
* Ferdinandus Quirinus de Salazar, ''Defensio pro immaculata deiparae Virginis conceptione'', Parisiis 1625.
 
{{NexInt}}
948

recensiones