Quantum redactiones paginae "Boreas" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
Boreas maiores partes in [[mythologia Graeca]] egit quam ceteri venti. Nam [[Orithyia]]m, filiam regis [[Erechtei]], [[Athenae|Athenis]] rapuisse dicitur ac secum in [[Thracia]]m duxisse ubi uxorem habuit. Ex ea duos filios genuit, [[Calais et Zetes|Calain et Zeten]], -qui expeditioni [[Argonautae|Argonautarum]] interfuerunt-, et duas filias Chionen et Cleopatram quae regi [[Phineus|Phineo]] nupsit.
 
In [[Thracia]] antrum montis [[Haemus|Haemi]] habitasse dicitur. Barbatus et alatus in vasibus pictus est. Cultu quoque honorabatur et Athenis ad flumen [[Ilissus (Attica)|Ilissum]], quia Athenienses ut "genero" suo ei gratias agebant quod classem [[Xerxes I (rex Persarum)|Xerxis]] anno [[480 a.C.n.]] profligasset<ref>[[Herodotus]], ''[[Historiae (Herodotus)|Polyhymnia]]'' 189</ref>, et in [[Arcadia]] ab eis quos in pugnis adiuvasse dicebatur<ref>[[Pausanias]] VIII.27.14 et 36.6</ref>.
 
=== Fontes. ===