Quantum redactiones paginae "Ruta" differant

Content deleted Content added
Linea 38:
==Usus in scientia heraldica==
[[File:Kleinood Rautenkrone groen emaille.jpg|thumb|150px|Medalia Rutae coronantis Saxonica cum inscriptione Latina]]
Corona rutarum, quae dicitur, in [[scientia heraldica]] trabem viridem foliis circumdatam transversam significat velut in insignibus variis [[Saxonia]]e et [[Anhaltum|Anhalti]] spectari potest. Ea apud Saxones testimonium de Ducatu Saxonico perhibet, cuius modo electus dux [[Bernardus III (dux Saxoniae)|Bernardus III]] his signis ab imperatore [[Fridericus I (imperator)|Frederico I]] anno 1181 honoratus est. Attamen eius etymon heraldicum obscurum manet. Quod cum ita sit, constat regem Saxonicum [[Fridericus Augustus II (rex Saxoniae)|Fredericum Augustum II]] [[napoleo I (imperator Franciae)|Napoleone]] praesente ordinem coronae rutarum ''(Hausorden der Rautenkrone)'' eddidisse in memoriam perpetuam divinae providentiae tutelam almam Napoleonicam Saxonibus praebentis. Tunc Napoleo tyrannus ipse primus vittis ordinis memorialibus ornatus est.
 
== Notae ==