Quantum redactiones paginae "Ruta" differant

Content deleted Content added
Linea 37:
In sanctuariis [[Mithridates VI Ponticus|Mithridatis]] maximi regis devicti, [[Gnaeus Pompeius Magnus|Cn. Pompeius]] invenit in peculiari commentario ipsius manu compositionem antidoti ex 2 [[nux|nucibus]] siccis, item [[ficus|ficis]] totidem et rutae foliis 20 simul tritis, addito [[sal]]is grano. Secundum Plinium: "ei, qui hoc ieiunus sumat, nullum venenum nociturum illo die. Contra rabiosi quoque canis morsum a ieiuno homine commanducati inlitique praesenti remedio esse dicuntur."<ref>''NH'' [http://penelope.uchicago.edu/Thayer/L/Roman/Texts/Pliny_the_Elder/23*.html#149 23.77.149]</ref>
==Usus in scientia heraldica==
Corona rutarum, quae dicitur, in [[scientia heraldica]] trabem viridem foliis circumdatam transversam signficatsignificat velut in insignibus variis [[Saxonia]]e et [[Anhaltum|Anhalti]] videturspectari potest. Ea apud Saxones testimonium de Ducatu Saxonico perhibet, cuius modo electus dux Bernardus I his signis ab imperatore [[Fridericus I (imperator)|Frederico I]] anno 1181 honoratus est. Attamen eius etymon heraldicum obscurum manet. Quod cum ita sit, constat regem Saxonicum [[Fridericus Augustus II (rex Saxoniae)|Fredericum Augustum II]] [[napoleo I (imperator Franciae)|Napoleone]] praesente ''Ordinem coronae rutarum'' condidisse in memoriam perpetuam divinae providentiae tutelam almam Napoleonicam Saxonibus praebentis. Tunc Napoleo primus in ordinem receptus est.
 
== Notae ==